assimilem pani doctrinam hanc esse putantes
que per se valet et reliquas corroborat escas;
indiga grammatice queque ars est, nullius illa,
quam qui non norunt vescuntur pulte profecto.
Hunc, pueri, nostra de voce capessite panem
qui corpus solidum reddat viresque ministret;
namque legetis adhuc in nullis scripta libellis
multa nisi in nostris quamvis ea Bostar et Aspar
in chartas transferre suas, o dedecus, audent !
quos mecum ridete, velut cornicula pavi
si gestet caudam vel se ferat anser olorem.
Id magis ut libeat vobis edico, magistri:
cedite discipulos nunquam (nam verbera brutis,
verba viris adhibentur, utrique ut discere possint
si qua fides Marco Fabio graioque Platoni);
quin aliquid potius verbis superaddite mellis.
Sed prius has epulas, pueri, quam tangere fas sit
vobis fonte manus sunt pulchro ex more lavande,
hoc est auxilium precibus celeste petendum:
Christe, Deo de patre Deus, de virgine matre
vir genitus, mundi lux et sapientia solus,
da magis hanc ut te valeamus nosse per artem.
Ut Pater omnipotens hominem cui condidit orbem
distinxit gemino atque animalia cetera sexu,
sic duplex genus est quod mas et femina formant
quisque suum: hic implet gignens, enititur illa,
nec genus id dici debet quod gignere nescit
|
20
25
30
35
40
45
|