Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1090


Ad quintum dicendum, quod obedientia non est idem quod iustitia legalis.
Iustitia enim legalis respicit praeceptum legis, et actus virtutum qui lege ordinantur,
secundum quod sunt ad alterum, sicut Philosophus in 5 Ethic. dicit:
idest secundum quod ad bonum civitatis, quae legibus regitur, actus virtutum
lege praeceptarum ordinantur: sed obedientia respicit praeceptum solummodo
secundum quod habet rationem debiti ex ordine sui ad superiorem; unde non
oportet quod sit generalis virtus.
Ad sextum dicendum, quod una virtus potest ex alia dupliciter oriri. Vel per
modum causae finalis; et hoc modo virtus ex alia dicitur oriri, quando actus eius
ad finem alterius virtutis ordinatur: et per hunc modum caritas, cuius obiectum
est finis ultimus, omnium virtutum mater dicitur. Alio modo secundum quod ex
actibus unius virtutis vel causatur alia virtus, vel conservatur; et obedientia hoc
modo virtutum mater dicitur; quia ad hoc praecepta superiorum ordinantur ut
ad virtutes inducant, praecipiendo ipsos actus virtutum, qui virtutes politicas
causant, consuetudinem inducentes, sed ad virtutes infusas disponunt. Nec dico
actum virtutis tantum qui est a virtute, sed eum etiam qui est ad virtutem vel
sicut disponens vel sicut causans; sicut aliquis in peccato mortali existens actum
obedientiae habere potest, quamvis obedientia et aliis virtutibus careat.
ARTICULUS 2
Utrum christiani teneantur obedire potestatibus saecularibus,
et maxime tyrannis
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christiani non teneantur saecularibus potestatibus obedire, et
praecipue tyrannis. Matth. 17, 25, dicitur: «Ergo liberi sunt filii». Si enim in
quolibet regno filii illius regis qui regno illi praefertur, liberi sunt, tunc filii
regis cui omnia regna subduntur, in quolibet regno liberi esse debent. Sed
Christiani effecti sunt filii Dei; Roman. 8, 16: «Ipse enim Spiritus testimonium
reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei». Ergo ubique sunt liberi; et ita saecularibus
potestatibus obedire non tenentur.
2. Praeterea, servitus pro peccato inducta est, ut supra, quaest. 1, art. 1, dictum
est. Sed per baptismum homines a peccato mundantur. Ergo a servitute liberantur;
et sic idem quod prius.
3. Praeterea, maius vinculum absolvit a minori, sicut lex nova ab observantia
legis veteris. Sed in baptismo homo obligatur Deo, quae obligatio est maius
vinculum quam id quo homo obligatur homini per servitutem. Ergo per baptismum
a servitute absolvitur.

Torna all'inizio