et nunc de his quae in potestate Philemonis erant.
Et illud magis proponendum censuit quod valde suadere
poterat, quia pro aliorum salute habebatur in
vinculis.
2. Philemoni . Marito junxit uxorem, deinde filium
Philemonis et Appiae, nec caeteros, qui pertinebant
ad eos, fraudavit salutatione.
3. In omnes sanctos . Ex hoc illud cognoscitur.
Nam erga sanctos charitas in operibus demonstrata,
affectum, quem erga Deum habes, comprobat. Unde
et optime adjecit: Ut communicatio fidei tuae perfecta
fiat in agnitione omnis boni .
4. LANFR. Ut communicatio , id est, communicans
fidei nostrae fides tua.
5. In Christo . Qui me Apostolum fecit.
6. AMBROS. Fiduciam multam . Non dixit: potestatem
habeo praecipiendi, sed fiduciam. Non dixit
propter apostolatum, sed propter charitatem quam
erga omnes habebat. Qui enim erga omnes sanctos
sic liberalis est, nunquam hunc gratiam postulatam
dare pigebit.
7. Cum sis talis ut Paulus . Omne quod summum
bonum intelligi poterat, hoc erat in Paulo. Adjiciendo
seniorem et vinctum, ad reverentiam eum
invitavit.
8. LANFR. Talis . Senex erat iste sicut Apostolus,
et ideo non vult sibi imperare, sed obsecrare; ipse
enim superius dixit: Seniorem ne increpaveris, sed
obsecra ut patrem .
9. AMBROS. Pro meo filio . Bene primum dixit,
propositis ejus mutabilitatem [ f. , proposita ejus mutabilitate];
ac sic posuit nomen, eo quod sciret non
bene habere de illo Philemonem, propter pristinam
ejus mutabilitatem.
10. LANFR. Onesimo . Onesimus iste servus Philemonis
erat, qui fugiens dominum suum, quaedam
furatus est; sed veniens Romam ab Apostolo baptizatus
|
|