Salimbene de Adam: Cronica

Pag 486


De captione Lodoyci regis Francie, que facta est per Saracenos in partibus
ultramarinis.
Anno Domini MCCL captus est Lodoycus rex Francie, et
maior pars exercitus Gallici qui cum rege transfretaverat a Saracenis
est interfecta. Sed et prius pestilentia et inedia multi periere.
Habuerunt enim caristiam et penuriam comestibilium rerum
et victualium, nec talem dispositionem aeris habebant qualem
in terra sua.
De humilitate regis Francie et de restitutione Damiate et de reedificatione
terrarum multarum.
Ad ultimum vero, reddita Damiata, restitutus est rex et a
Saracenis dimissus. Et rediens ad partes fidelium edificavit Cesaream
Phylippi et alias multas terras, faciens muros et domos et
turres. Cumque exercitus eius in IIII partes esset divisus diversis
in locis propter huiusmodi opera facienda, irruerunt Saraceni
in uno istorum locorum super laborantes inermes et omnes interfecerunt.
Quod audiens rex, qui alibi erat, festinanter venit et
fecit foveam fieri et propriis manibus sepelivit eos, nec laborem
timuit nec fetorem aborruit. Et mirabantur milites regis de tanta
eius humilitate. Ideo bene congruit isti regi quod de Booz in
libro Ruth dicitur, II: Benedictus sit a Domino, quoniam eamdem
gratiam, quam prebuerat vivis, servavit et mortuis.
Quod hi qui erant ex parte Ecclesie multa mala intulerunt Reginis. Et quod
hi qui erant ex parte imperii debellaverunt Parmenses et carrocium eorum
habuerunt et ex eis tria milia.
Hic numerantur marchiones de Lupis, qui domini Bernardi Rolandi Rubei
nepotes fuerunt.
Item millesimo supraposito, in mense Iunii, in sancto Vito,
fecerunt vastum Reginis Bononienses, Mutinenses, banniti Regii,
Parmenses, Romagnoli, Tuscani et Ferarienses a strata superius
usque ad circas, et dederunt mercatum Parmensibus. Et Regini

Torna all'inizio