Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 62


II 23

Expectavi hactenus avide Neapoli, ubi ad sedem apostolicam undique de regno copiosi populi concurrerunt,
cernere inter alios illum, quem diligit anima mea; quem amplecti, quem alloqui totis
affectibus cupiebam. Plurimi siquidem mansionis mee ostium frequentabant, et cum inter singulos
advenientes sperarem adesse dilectum, semper hic aberat, semper ipsius remanebam expectatione
frustratus. Per plateas etiam et vicos querens incedebam, perquirebam sollicitus curiose perlustrans
oculo, si forsan inter agnitos et ignotos amici facies appareret. Sed demum comperi, quod, licet illa
civitas amplo distenderetur spatio et ceteros infra se commode reciperet et teneret, non tamen erat
ambitus largus capax tui. Quo ergo secessisti loco aut que te obduxere abdita, in quo regni angulo
tanto tempore latitasti? Que te tam diu subtraxere deserta vel que diversoria celavere? Quis te nodus
ligavit et tenuit, cum ceteri enodati quibuscumque difficultatum nexibus Romanam illic curiam
properaverint visitare? Sed forte non merui, quod tua mihi fieret presentia visibilis, ut vel semel
habeam tui copiam, quam cupivi. Forte non merui de sapidis fructibus tui fecundi eloquii refoveri,
de tuis mellitis labiis suaves haurire sermones, de favo ubere lingue tue percipere dulces stillas, de
inundanti facundie tue irriguo irrorari. Precor igitur, ut saltem in regressu meo tuam mihi faciem
non abscondas, sed largiter illam ostendas et prebeas, quam nimis avare hactenus occultasti.

II 24

Caro patri humilis filius abbreviare moram et accelerare regressum.
Dura ecclesie Anagnine gravamina pii patris viscera, sui quondam filii, acriter tetigere, quia, dum
hec summi prodigalitatem presulis, qui eam plurimis indifferenter incessabili quasi provisione concedit,
querulo deflet murmure, dum sub gravi multitudinis receptorum sarcina lacrimosa suspirat,
dum de adiecta ministrorum turba minus forsan utilium, tenuem eius substantiam dirimentium et
absorbentium anxius ingemescit vester benivolus animus, pro eiusdem ecclesie commodo pervigilis,
pari dolore discerpitur et ab intimis amara producens suspiria illius angustias cum ea pariter et ipse
deplorat. Unde ad solamen et relevamen ipsius compassionis ostium in Ostiensi patre stat patulum,
et ad idem promptum se tribuit Velletrensis pontifex velle toto. Ecce, itaque receptis super hoc vestris
litteris reverenter et superioris auribus diligenter insinuato negotio eiusdem ecclesie intuitu
vestro, devoti vestri cooperante solertia, contra importunum provisionum concursum provisum est,
et unde sibi gravamen manaverat, prodiit et levamen; idemque, qui dolorem intulerat, adhibuit et
medelam, quoniam ipsi ecclesie urgentium mandatorum turmis obsesse uno solo illorum revocatorio
tulit opem. Sane cum iam tot diebus a curia vos cura pastoralis non sine curialium offensa subtraxerit,
expedit certe amodo de reditu cogitare festino, nec congruit sic de huiusmodi cura curare,
quod videamini curas intermittere curiales, quin re vera ab illa speciali cessetis, dum hiis potioribus
personaliter imminetis nec vestris peculiaribus subductis, cum generaliter illam impenditis universis.
En, quippe communis pater vestram requirit attente presentiam, fratres illam avide prestolantur, et

Torna all'inizio