Sequenti quoque die vir nobilis et ditissimus  
Lupo filius quondam suprascripti Aderisi,  
obtulit se cum omnibus rebus suis mobilibus  
et immobilibus quas habebat in Bectorrita  
Domno Romano Abbati, et veniens ante altare  
fecit oblationem rerum suarum, et secundum  
Regulae morem vitam Monasticam assumens  
in congregatione receptus est, sicut li¬bellus  
traditionis quem de suis rebus condidit,  
protestatur; Ipso etjam die Romanus  
Abbas fecit altera emptionem a ditissimo  
viro Magelfredo, Formosiani filio de terra in  
vico Teatino et Tocco quam habebat in casis,  
praediis, vineis et ceteris rebus a flumine  
Piscaria usque in rivum Arullum, et confinium  
Valve, dans ei proinde pretium de argento  
solidos centum. 
Pelerinus siquidem illustris vir Pinnensis,  
audiens Abbatem Romanum pro possessionibus  
emendis pecunjam regjam largiter expendere,  
venit ad Casauriense Coenobium, tradiditque  
Domno Abbati per chartulam venditionis  
quicquid in villa nomine Salaiano videbatur  
habere, recipiens inde ab eo pretium in argento  
centum solidos. 
Quod Casale cum aliis possessionibus, quae  
vocantur Ampullula, Salsula, Albenetulo,  
Celiffe, idem Pelerinus a Piscariensi Monasterio  
tenuit, Abbate Romano beneficiali ordine  
sibi largiente subscripto et certo censu atque  
servitio, ut in ipsus scripti chartula legitur.  
Per idem tempus Allo quondam Castaldio, vir  
locuples in Pinnensi et Teatino Comitatu,  
cum uxore sua nomine Fredeldi, investivit  
Romanum Abbatem de duabus Curtibus,  
quarum una dicitur Viarium in Tocci perti¬nentia,  
altera in Pinne, quae dicitur Ocretanum;  
propter quod idem Abbia dedit eis duos  
caballos optime paratos, quemadmodum in  
ejusdem investiturae chartula testibus roborata  
legitur. 
Itaque dum haec taliter agerent, Domnus  
Imperator Ludovicus profectionem suam exequens  
Capuam applicuit, ibique pro totius  
Romani Imperii commoditatibus commorans,  
universisque fere tam Ecclesiasticis, quam secularibus  
potentibus viris congregatis, augustalem,  
atque solemnem Curjam celebravit,  
ubi de Pisicariensi Monasterio praecipuum, ac  
principale verbum faciens coram omnibus Italiae  
Principibus, ipsum Monasterium perpetua  
libertate donavit. De qua libertate, et de rebus,  
et dignitatibus, secundum suae liberalitatis  
clementjam eidem collatis atque concessis,  
augustalis edicti paginam scribere fecit,  
et etjam propria manu subter insignivit, et   
sua Imperiali bulla iussit annotari, sicut in ip¬sius  
praecepti pagina reperiri potest, et legi.  
Quae vero pagina Monasterio porrecta, et habita,  
et ejus exemplo in instrumentali volumine  
pro recordatione descripta sic est. 
PRIVILEGIUM PRIMUM 
De cambio Insulae et constructione, seu libertate 
Coenobii Casauriensis. 
“ In nomine Domini nostri Jesu Christi  
Dei aeterni, Ludovicus divina ordinante  
providentia Imperator Augustus. Quicquid  
famulorum Christi usibus Deo inspirante  
largimur, illi profecto damus, a quo bonum  
omne suscepimus; Ideoque omnium 
  |  
  |