quibus iniunctum est karitatem a precipue christiano populo predicare, ut ex eorum,
quae procedat ex pietate, concordia sancta universalis gratuletur aecclesia ac gemino
utriusque studio christianae religionis refloreat disciplina. Verum nos piscatoris nostri
naviculam ex hiatu sylleae voraginis trahentes, dum successorem Petri fidei labente
vestigio mersum ad litora quieta deducimus, pium ereptori nostro celeuma cantemus:
Versus:
Te Deum laudamus. Te Dominum confitemur.
Ultio divina, populi, Cadaloe, ruina,
Te manet, ut diro medium transverberet ictu.
Altipetax Symonem sequeris Symon astra petentem.
Te quoque tartareus simul absorbebit hiatus.
|
1
5
10
|