insonare bucina aut populo vigilare ut non corruat in manus inimici, cum dicat
sermo divinus: Ipse quidem impius in peccato suo morietur, sanguinem autem
eius de manu tua requiram? Si sola indiscreta electio et confusa reprobatio sunt
in causa, ut videlicet nulla sit causa rationis cur alius magis eligatur quam alius,
set sola, quod absit, Domini indiscreta voluntas , quomodo verum esse constat
quod dicitur: quare moriemini filii Israel , quia non est voluntatis mee mors
impii dicit Dominus ; et illud quod dicit Apostolus, qui vult omnes homines
salvos fieri , et illud quod ipse Dominus ait: quotiens volui congregare filios
tuos quemadmodum gallina congregat pullos sub alas suas et noluisti? , cum
possit ipse quos vult et quando vult salvos facere et sine gratia eius salus esse
non possit? Set quid plura? Si hoc ita est, ut putant aliqui qui male intelligunt
suprascriptas Apostoli auctoritates, superflue sunt correctiones prophetarum
predicationes apostolorum afflictiones martirum conflictus confessorum et virginum,
adeo ut nec ipsis maneat meritum de conflictu nec impiis debeatur pena
de erroribus suis; quamvis et multos manifesta Dei gratia absque libertate arbitrii
et operibus salvos faciat, ut martires innocentes, et nonnullos occultum Dei
iudicium excludat a numero electorum, utpote pueros ignorantes bonum et
malum qui absque beneficio baptismi ex hac luce discedunt, de quibus in sequentibus
suo loco dicetur.
Nunc igitur quantum prestat Deus recurrendum est ad fontem questionum
istarum, si forte ibi possimus rimari tante profunditatis archanum, quomodo
scilicet firma sit electio predestinationis divine et tamen iustum sit iudicium,
quo reprobi indurantur odiuntur spernuntur et repelluntur. Certe cum Iacob et
Esau nondum nati fuissent aut aliquid egissent boni vel mali, non ex operibus
set ex vocante dictum est: maior serviet minori ; et rursum: Iacob dilexi, Esau
autem odio habui . Quare hoc? Quia miserebor , inquit, cuius misereor et misericordiam
prestabo cuius misertus fuero, quia non volentis neque currentis set
miserentis est Dei . Certe Apostoli est ista solutio. Et quomodo aliquibus usque
adeo videtur obscura, ut putent eum duplicasse questionem, non solvisse iam
motam? Sic enim respondisse mote questioni cognoscitur. Iccirco non est iniquitas
apud Deum – subauditur: Qui infert iram – quia dicit scriptura: Miserebor
|
|