desolaverunt ipsarum. Precamur ergo suppliciter
nos peculiaris Christi et ecclesiae suae
populus, nos grex dominicus, et pascuae boni
pastoris oves, ut tu Deus ultionum dominus hanc
tuam et ecclesiae tuae temporibus nostris ulciscaris
injuriam. In cospectu tuo sic gemitus expoliatorum
introëat, sicque oppressorum clamor
ad sedem tuae majestatis ascendat, ut iniquitates
istas, quas fidelis populus tuus a gentibus
patitur, quae te non noverunt, provida clementia
tuae propitiationis aboleat, et miseratio tuae
pietatis abstergat".
EXPLICIT LIBER TERTIUS
INCIPIT LIBER QUARTUS
CAPUT PRIMUM
Corradinus una cum ducis Austriae filio, magnaque
Theutonicorum manu, ex Alamannia in Lombardiam
venit, ubi omnibus auxiliis, quae jamdiu sibi
promissa fuerant, collectis, Romam versus iter aggreditur.
Jam
inter haec Corradinus una cum filio ducis
Austriae quodammodo sibi aequaevo cum
Theutonicorum manu in Lombardiam de Alamannia
venerat; ubi aliquantulum moram trahens,
omnium fautorum quondam Manfredi patrui
sui tam de Thuscia, quam de Lombardia
recepit tunc, et recepta meditatione diligenter
recensuit quondam per literas oblata subsidia.
Demum vero, licet oculo posset meditationis attendere
quod ad invadendum regnum, et Gallicos
in regno morantes, illorum comitiva Theutonicorum,
qui sequebantur eundem, non posset
etiam triplicata sufficere, consideravit tamen quod
gebellinorum usquequaque subsidiis, quae tam
a civitatibus et locis provinciarum ipsarum,
quarum contra regem Karolum videbatur pariter
agi negotium, quam etiam a personis spiritualibus,
quas vel vicinorum invidia, vel temporalium
bonorum cupido coarctabat ad arma
sumenda, et oblata et destinata demum fuerant
Corradino praefato, in uno et eodem exercitu
contra regem ipsum unanimiter animatis,
poterat cum Gallicis, qualibet subcumbendi
sublata formidine, victoriose pugnare.
Unde, contra monitiones, mandata, et inhibitiones
tandem expressas romanae sedis antistitis,
cujus anathematis et excommunicationis
sententias mente juvenili temere in hac parte
contempsit, Romam quantum potest citius venire
festinat. Et, ut fautoribus et complicibus
suis ejus adventum expectantibus celerem motum
animi sui promat, plus verbosis literis, plusve
|
|