caput abscissum, lanceae superponens, per medium castrorum, suae gentis nulli verbum faciens,
in Britanniam redire accelerat. Comes ergo legatum mittens, quisnam sit perscrutari jubet,
et ut ad se veniat praecipit. Sed, cum renuntiatum fuisset hunc Serlonem, filium Tancredi,
esse et a Britannia, causa imperium a populo suo propellendi, venisse, se autem iram
principis, quia offensus erat, declinare, et patria, quamvis penuriosum, libenter donec principis
ira sedetur, dum ipse jusserit, exulare, comes, pietate motus, et tanto viro ulterius
carere nolens, ad se jubet accersiri. Venienti occurrit, gratiam suam indulget, osculo secure
reddit; quae habita amiserat restituit; uxori, cui plures possessiones competebant, auget; inter
sibi familiariores retinet.
XL-De Tancredo vero, tantorum filiorum patre, aliquid memoria dignum dicere
haud absurdum est. Tempore quippe juventutis suae, militaribus exercitiis deditus, diversarum
regionum et principum curias perlustrans, multa strenue, laudis avidus, agendo, cum
ipsa laude etiam plurima lucratus est. Cum autem esset in familia comitis Normannorum,
Riccardi secundi,- quartus a Rodlo duce fuit - quadam die idem princeps, venatum pergens,
- tali enim exercitio, ut mos est divitibus, non minimum delectabatur - aprum mirae enormitatis,
quem singlare dicunt, movit. Erat autem sibi mos, sicut et pluribus aliis potentibus
est, ut venationem, quam ipse, moveret, nullus, praeter ipsum, occidere praesumeret. Porro,
canibus aprum velocius insequentibus, cum comes prae opaca densitate spinosi saltus tardius
insequeretur, canibus infestioribus, aper timens a cauda lacerari, rupe quadam inventa, ipsa
pro muro a cauda utitur et dentosum caput ad se tuendum canibus offert. Sicque, canibus
venatoris auxilio destitutis, cum jam aper de ipsis spumante dente multas strages faceret, casu
Tancredus supervenit, visaque strage molossorum, quamvis morem principis non ignoraret,
tamen succurrendum canibus accelerat. Aper vero, ipso viso, canibus spretis, firmo impetu
super eum irruit. Sed Tancredus, cum esset fortis viribus, audaci ense illum suscipiens,
non quidem ictu feriendo, sed acuto mucrone per durissimam frontem usque ad praecordia
impingendo, capulum fronti adjunxit, nihilo ex longissimo ense praeter capulum extra corpus
apri remanente. Sicque dejecto, ensem in fronte relinquens, ipse, ne a comite hoc fecisse
deprehenderetur, longius avulsus est.
Comes vero, inveniens aprum mortuum, miratus, utrum vulnus aliquod habeat socios
lustrare jubet; deprehensoque ense adhuc in fronte fixo, impulsum miratur; cuius ensis sit,
requirit; ne se huius facti actor celet, ita condonatur. At, cum a Tancredo factum depraehensum
fuisset, a comite et caeteris omnibus plurima laude extollitur: et, cum antea in
pretio fuerit, majori deinceps habitus est. Denum in curia comitis, decem milites sub se
habens, servivit. Nunc vero, qui non quidem omnia, quae memoranda forent, sed pauca
quae fama didicimus, ab ipsis fratribus in Apulia, vel circa Calabriam facta, quamvis rustico
stilo exaravimus, ad ea quae apud incredulam Siciliam gesta sunt, qualiterve diu rebellis
subjugata sit, intentionem vertamus, ita tamen ut, cum opportunitas experierit, illa quae
postea in Apulia, vel Roma, sive Graecia facta sunt, suo loco oblivione non praetereantur.
PRIMI LIBRI FINIS
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|