exterius contra intemperiem aeris duro cortice premuniri.  
Citros quoque triplici substantie diversitate distingui, cum cortex  
exterior colore simul et odore caliditatis preferat argumentum;  
quod autem circa centrum est acetoso liquore frigiditatis prestet  
indicium; medium vero inter utrumque temperatius comprobetur. 
Videas ibi et lumias acetositate sua saporandis cibis  
ydoneas et arengias acetoso nichilominus humore plenas interius,  
que magis pulcritudine sua visum oblectant quam ad aliud utiles  
videantur. Hae quidem ab arbore sua etiam cum maturaverint  
difficile cadunt, et novis supervenientibus veteres cedere dedignantur; 
nam et tertii anni poma iam rubea et secundi adhuc  
virentia et presentis anni flores in eadem possunt arbore pariter  
inveniri. Hec autem arbor continue iuventutis pollens insignibus,  
nec fit yemis sterili senectute deformis, nec ingruentis frigoris  
asperitate frondibus spoliatur, sed virentibus semper foliis veris  
temperiem representat. Quid vero nuces amigdali aut ficuum  
diversa genera vel olivas condiendis cibariis et lucernarum fovendis  
ignibus oleum ministrantes enumerem? Quid loquar siliquarum  
vaginulas et fructum ignobilem insipida quadam dulcedine rusticorum 
ac puerorum gutturi blandientem? Mireris potius palmarum 
procera cacumina dactilosque detonse arboris summo vertice  
dependentes. Quod si in partem aliam visum deflexeris, occurret
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |