Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 241


quia sine alicuius consilio protectoris salubriter non poteritis ducere
dies uestros. Est ergo uobis salubre ut, me recedente, de aliquo
uestro rectore salubriter cogitetis. si enim uicini uestri habitantes
per uillas et castra et eciam alibi scient uos sine protectore manere,
passim in vos irruent et continuis prede laceracionibus vos exponent.
Expedit ergo uobis, ut michi uidetur, mittere pro Anthenore ut eum
vobis constituatis in regem, vt cum eius consilio contra emulos vestros
possitis salubriter vos tueri. " Placuit itaque Henee consilium
vniuersis. Propterea per eorum nuncios Anthenore perquisito,
inuentus ad Troyam festinus accessit. In offensionem cuius statim
Heneas in armata manu uoluit prosilire, cum adhuc Heneas in
Troya potencior esset eo. Quare reliqui Troyani existentes apud
Troyam Eneam humiliter deprecantur ut a suis desistat inceptis, et
mala eorum omnia, que iam finem in bellis aliquem sunt sortita, per
ciuilia et intestina bella inter eos non debeant innouari. Ad eorum
igitur uerba Heneas sic dixit: "Quis homo potest tanta pietatis
dulcedine demulceri ut tanto viro nequissimo et continuo prodicionis
auctori parcere pie posset, cuius proditoriis artibus factum est
quod Polixena, inclita filia regis, virgo innocens, mactari coram sepulchro
Achillis sic crudeliter meruisset? Et ego sum a uestro consorcio
perpetuo relegatus, qui uobiscum affectaueram in communibus
lacrimis tanquam earum particeps condolere et communium
anxietatum uias consolacionis exquirere per quas possemus in tantis
nostris doloribus respirare. " Ad uerba igitur Henee Troyani tunc,
communi deliberato consilio, Anthenorem decreuerunt a Troya
perpetuo relegandum et quod nunquam Troyam sibi liceret redire,
data sibi licencia a Troya continuo recedendi. Quod statim
factum est.
Anthenor autem statim cum suis nauibus et multis de reliquiis
Troyanorum se inmisit in mare, et tamdiu per peregrina equora
nauigauit donec in quorundam manus incidit pirratarum, qui irruentes
in eum et suos quosdam interfecerunt ex eis, alios uulneribus
afflixerunt, et demum predati sunt eos. Tandem ab eorum
manibus liberati tamdiu per maris equora deuehuntur donec aura

Torna all'inizio