nostras ueniemus, quales ipsi uel in moribus uel in sui ordinis
scientia sint pastorali auctoritate uestigare debemus. Crisma
tantum a uobis accipiant, et ea quae antiquitus instituta sunt in
crismatis acceptione persoluant. Sicut nanque ea quae antiquitus
usque ad nostra tempora antecessores nostri habuerunt sollerti
uigilantia cupimus illibata seruare, ita aliis debita aliqua quod
absit usurpatione nolumus denegare.
31
Lanfrancus gratia Dei archiepiscopus dilectissimo filio et amico
R. comiti salutem et benedictionem.
Dominus noster Anglorum rex salutat uos et nos omnes sicut
fideles suos in quibus magnam fiduciam habet, et mandat ut
quantam possumus curam habeamus de castellis suis, ne quod
Deus auertat inimicis suis tradantur. Propterea rogo uos sicut
rogare debeo carissimum filium meum, quem teste Deo toto
corde diligo et seruire desidero et cuius patrem sicut meam
animam dilexi, quatinus de hac re et de omni fidelitate domini
nostri regis talem curam geratis, ut a Deo et ab eo et omnibus
bonis hominibus laudem habeatis. In memoria uestra semper
tenete qualiter gloriosus pater uester uixit, et quam fideliter
domino suo seruiuit, et cum quanta strenuitate multa adquisiuit
et adquisita magno honore retinuit.
Item mandauit rex ne sui uicecomites aliqua placita in uestris |
|