CAP. XI.
Tercia vero feria similiter cum eodem exercitu equitans
usque ad sanctum Paulum coronatus sollempniter recipitur
atque in eius laude deus glorifìcatur et benedicitur.
cap. XII.
Quarta denique feria quasi rediens de Bethleem coronatus
vadit ad sanctam Hyerusalem. Expletis autem mysteriis
tam insignis diei commendat se deo et dicit: Salvator mundi,
miserere mei. Reliquis vero tribus eiusdem ebdomade diebus
celebrat synodum et simul cum domno apostolico emendat
negligentias sacrorum ordinum. Deinceps pertractat cum
sapientibus de dispositione rei publicę multiphariam multisque
modis. Tu autem, domine, miserere nobis.
|
1
5
10
|