Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 60


id consilio gestum fuerat, expectarent. sed eorum semel
excitata rabies facile sedari non poterat, eoque magis instabant,
acrius comminantes, nisi regem eis ostenderent. illi vero, tametsi
viderent ad defensionem palatii se nequaquam posse sufficere,
rem tamen ex industria protrahere conabantur, sperantes Matheum
Bonellum interim adfuturum. hoc autem ut opinati fuerant
minime procedente, tandem ad ultimum desperationis adducti,
populo spondent eorum se voluntati satisfacturos, regemque adeunt
et cum eo paciscuntur ut salvos eos et incolumes abire permittat;
dehinc ad Ioharie fenestras eum perducunt. tunc vero,
viso rege, totius multitudinis clamor et tumultus ingens exoritur;
portas ocius postulant aperiri censentque non oportere proditores
evadere. rex autem, manu silentium indicens, iubet eos quiescere,
satis inquiens ad promerendum fidelitatis titulum sufficere quod
eorum sit opera liberatus; deinceps arma deponant eosque libere
sinant egredi, quibus ipse quo maluerint eundi concesserit libertatem;
alioquin eos posse gratiam suam, quam integre promeruerant,
iterum demereri. sic igitur, tumultu plebis utcumque
sedato, reseratis foribus exeuntes, Cacabum transfugerunt. hec
autem licet subita repentinaque rerum varietas magnam tamen
malorum seriem intra brevissimi temporis angustias coartavit,
totique regno non parum attulit detrimenti. non solum enim

1



5




10




15




20

Torna all'inizio