ex habitudine mali ad bonum, in quo necessario ut in subiecto malum consistit,
ibi: «Item et aliter probant omnem actum interiorem vel exteriorem, inquantum
est, esse bonum». Prima ratio talis est. Omne ens, inquantum ens, bonum est et
a Deo est. Sed omnis actio est ens: ergo etc. Primo probat maiorem; secundo
proponit minorem, et inducit conclusionem, ibi: «Ex praedictis colligitur atque
infertur» etc.
«Quibus opponitur. Si omnia» etc. Hic excludit obiectiones quae contra hanc opinionem
possunt esse; et dividitur in tres, secundum tres obiectiones: prima sumitur
ex his actibus qui mox nominati in malum sonant, ut homicidium etc. Secunda
ex omissionibus, quae actum habere non videntur, ibi: «Item aliter eis opponitur»;
tertia ex comparatione poenae ad culpam, ibi: «Etiam quaeri potest».
Et dividitur in partes duas: in prima ponit obiectionem, et solvit eam, ostendens
quod aliter est corruptio boni culpa quam poena; in secunda movet quasdam
quaestiones ex solutione occasionata, ibi: «Sed cum nihil sit, inquantum peccatum
est, quomodo potest bonum corrumpere vel adimere?» et circa hoc duo
facit: primo inquirit, quomodo culpa possit esse corruptio active; secundo quomodo
poena sit corruptio passive, ibi: «Quaeri autem solet utrum et poena sit
privatio, vel corruptio boni». Circa primum tria facit: primo ostendit bonum,
per quod malum culpae active corruptio dicitur; secundo ostendit cuius boni sit
corruptio, ibi: «Peccatum vero, idest culpa, proprie animae corruptio est»; tertio
exponit quoddam quod dixerat, scilicet qualiter aliquis a Deo elongetur, ibi:
«Ab eo se elongant per peccatum».
|
|