Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 473


materia rapta est ad inferiora. Isti laborant quandoque pro diversitate
augmenti vel diminutionis lune. Considera enim ejus cursum
per IIII ebdomadas et ita succintius poteris subvenire. Prima ebdomada
ab ipso principio lune usque ad VIII dies computata, temperata
dicitur esse; secunda caliditati assiguatur; tercia humiditati,
quarta frigiditati. Cum ergo in frigida patiuntur, designatur nobis
quia de nimia frigiditate et debilitate patiuntur, unde purgandi
non sunt, sed confortandi. Cerebellis et rostris porcorum, pedibus
et intestinis abstineant quia non bene nutriunt, testante Constantino
Ova sorbilia sine albumine comedant, carnes etiam pullorum
bene coctas; vinum aquatum accipiant, confortentur opiatis, non
quibuslibet, sed congruis, ut mitridato, opopira et potione sancti
Pauli et etiam diamargariton et gariafilato. Ungatur caput eorum
pulegino vel muscellino, seu arrogon et similibus, et hoc in balneo
fiat, ut virtutes confortentur. Patientibus in prima ebdomada ista
eadem cura utaris, sed in secunda laborantes, que calida est, potius
de colerica quam de flegmatica materia vexantur. Istos purgabis
sic: sene, polipodium, anisum, feniculum et reubarbaram in
aqua bullias et in colatura mirobolanos citrinos secundum supradictam
disciplinam tribue; naribus ipsorum odorifera, moderate tamen
calida, applices, ut mentastrum, balsamitam, mirtum. Sternutatoria
etiam similiter in caliditate temperata adjungas, ut de
gariofìlo, cinnamomo et huiusmodi. Ponantur in balneo de malva,
viola, sisimbrio aquatico, mirto composito in tina, ut eorum corpora
resumantur atque vires ad materie digestionem et expulsionem
et consumptionem sufficiant. Caput etiam in tali aqua in balneo
abluatur. Potio sancti Pauli ad ultimum valet, nec alia aliarum
est ita ut ista huic morbo consentanea, multi enim accepta sola ista
liberantur. In tercia vero ebdomada, que humida dicitur, esse tamen
affinitate coloris iudicatur satis epilempsia consurgit, sed hec
cito curatur medico existente officioso circa ipsam. Dabis ergo ei
yeralogodion et theodoriton, yperiston et yeram pigram Galieni.
Istis autem diacastoreum utiliter dabis.
De auribus. — Solet flegmatica materia ad aures descendere et
quandoque surditatem, quandoque saniem parit. Hoc autem dico
quod citius saniem facit sanguinea et colerica materia quam flegmatica.
Flegmatica tardius ad putredinem venit; ejus enim signum
est gravedo aurium et tocius faciei color lividus. Purgabis eos cum
yeralogodion et theodoriton yperiston vel yera pigra, deinde puleginum
infundas et petroleum, nisi febrient. Item spongiam in
oleo bullias et expressam ita quod super illam partem jaceat applices;
vel lanam carpinatam in oleo coctame et expressam inprimas
auribus; lana piscium mollis ita parata idem procurat. Pulegium
vel muscellinum oleum in cepulla calefactum, et auribus instillatum
non parvum beneficium procurat. Item habeas absinthium,
fenugrecum, malvam et brancham ursinam et in aqua bullias et
fumum per embutum patiens auribus suscipiat, maturat enim et
cito ad saniem ducit.

Torna all'inizio