Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1094


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illa praelatio quae ad utilitatem subditorum
ordinatur, libertatem subditorum non tollit; et ideo non est inconveniens quod
tali praelationi subiaceant qui per Spiritum Sanctum filii Dei effecti sunt. Vel
dicendum, quod Christus loquitur de se et suis discipulis, qui nec servilis conditionis
erant, nec res temporales habebant, quibus suis dominis obligarentur ad
tributa solvenda; et ideo non sequitur quod omnis Christianus huiusmodi libertatis
sit particeps, sed solum illi qui sequuntur apostolicam vitam, nihil in hoc
mundo possidentes, et a conditione servili immunes.
Ad secundum dicendum, quod baptismus non delet statim omnes poenalitates ex
peccato primi parentis consequentes, sicut necessitatem moriendi et caecitatem,
vel aliquid huiusmodi; sed regenerat in spem vivam illius vitae in qua omnia
ista tollentur; et sic non oportet ut aliquis statim baptizatus a servili conditione
liberetur, quamvis illa sit poena peccati.
Ad tertium dicendum, quod maius vinculum non absolvit a minori, nisi quando
non compatitur se cum illo; sicut umbra et veritas simul esse non possunt: propter
quod veniente veritate Evangelii, umbra veteris legis cessavit. Sed vinculum quo in
baptismo quis ligatur, compatitur vinculum servitutis; et ideo non absolvit ab illo.
Ad quartum dicendum, quod qui per violentiam praelationem accipiunt, non
sunt veri praelati; unde nec eis obedire tenentur subditi nisi sicut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod Tullius loquitur in casu illo quando aliquis dominium
sibi per violentiam surripit, nolentibus subditis, vel etiam ad consensum
coactis, et quando non est recursus ad superiorem, per quem iudicium de invasore
possit fieri: tunc enim qui ad liberationem patriae tyrannum occidit, laudatur,
et praemium accipit.
ARTICULUS 3
Utrum religiosi professi
teneantur obedire praelatis suis in omnibus
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod obedientiam professi simpliciter teneantur obedire praelatis
suis. Colos. 3, 20: «Filii obedite parentibus per omnia». Sed magis tenetur obedire
quis patri spirituali quam carnali. Ergo spirituales filii, praecipue obedientiam
professi, patribus spiritualibus in omnibus obedire tenentur.
2. Praeterea, Beatus Benedictus dicit in Regula, quod si praelatus etiam
impossibile praecipiat, tentandum impossibile tamen est. Sed multo magis tenetur
quis ad obediendum in possibilibus quam in impossibilibus. Ergo in omnibus
possibilibus simpliciter obedientiam professus obedire tenetur praelato.

Torna all'inizio