licet arduis, libens acquiesco, non mei ingenii confidentia, sed
tue supplicationis sedula instantia.
Petis nempe et indesinenter flagitas, ut dictaminum tibi
precepta tradam et introductionum imitans modum epistolarum
modos ostendam; rem quidem utilem, multo tamen difficilem,
preclarum opus, sed grande onus, tui tamen amoris
supplicatione conmotus leve mihi videtur tam pergrave onus.
Ad legenda itaque hec te summopere invitans oro et moneo:
pone desidiam, adhibeas diligentiam, sit tenax maxime memoria,
legendi assiduitas adhibeatur [eximia].
III
Sociorum assidua pulsatione coactus, naturalis etiam
rationis incitamento astrictus, aggressus sum rem arduam, sed
professionis officio iniunctam et prosaicas orationes fingere
cupientibus satis idoneam, opus difficile, sed tamen perutile.
Non enim, ut ait Marcus Cato, Platonis sententiam imitans,
solis nobis nati sumus, sed toti mundo natura nos peperit,
educavit et docuit. Verum quia ab hominibus nostrorum
temporum spernuntur aspera et spinosa dictamina et non
amplectuntur diffusa, sed brevia, quedam pro capacitate
ingenii sub brevitate perstrinximus et compendiosa tradizione
sociis nostris tradere dignum duximus, quod, licet emulorum
mordeatur invidia, sapientium tamen iudicabit dignum censura,
quod caritas amicis petentibus, communibus etiam utilitatibus
preparabat, brevitas et utilitas commendabat. Oro
itaque et moneo vos, socii, desidiam ponite, lasciviam fugite,
vanas et ineptas fabulas devitate, studium adhibite, sollerti
|
|