11. G. Si liceret, Palladis, non matris tue, sponsus esse optarem; sed
sic me tui terror imperii terret et premit, ut mandatis tuis obviam ire
formidini sit. Tu tamen, ubi satis illuseris, mihi commeatum dabis.
A. Dabo, ubi te exercitibus nostris inertem tepidumque cognovero. Scis
illud,
militat omnis amans, et habet sua castra Cupido.
Interim lude feliciter paululum: fugit enim velox etas, nec quos tibi
dempserit, apponet annos.
G. Istud est quod egre fero. Nam
fugit interea, fugit irreparabile tempus,
singula dum capti circumvectamur amore.
Dabit et forte, ubi te oculosius inspexero, in veri alteriusque Amoris domicilia
migrare, qui nobis melioris et alterius civitatis et vite premia pollicetur?
12. A. Ut libebit, perages: modo illo te dignum reddas.
G. Permittat, utinam, quia sine illo nil possumus: modo me laboriose vite
necessitas non abstrahat ut voles, augendeque subest fortassis affectus.
A. Expediret quidem.
G. Scis tamen quanto animo semper pecuniam contemnendam mihi
persuaserim usque forte ad reprehensionem, sed didici nihil esse tam
minuti, tam pusilli animi quam amare divitias. Tamen illud mihi optabile
est, ut nec mihi divitias det qui potest, nec paupertatem. Nam
multa petentibus
desunt multa. Bene est, cui Deus obtulit
parca, quod satis est, manu.
13. A. Satis confabulati sumus et advesperascit; illeque noster de Barbarino,
quem unice cordialiterque complector, et me et librum nostrum, documentis
moralibus referctissimum, immortalitati consecratum exposcit.
|
|