Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 148

Liber II


fidem diligentiamque nostram omnibus suis in rebus experiatur. Si defensio per se infirma erit atque adiuncta extraneae causae videbitur indigere, primum non id factam, quod ille opinetur, dicemus atque esse eum vel ab aliis vel ab ipsa rei specie deceptum ostendemus. Deinde quid nos fecerimus, quid factum esse dicatur, alterum extenuando, alterum augendo exaggerandoque narrabimus factaque utriusque comparatione, quid hoc ab illo differat, ostendemus. Si facti species mutari non poterit, mutabitur magnitudo, modus, tempus, locus aut aliquid ex his quae negotium possunt extenuare. Sin horum quoque nihil mutari poterit, finis saltem mutabitur ostendemusque nos id non eius offendendi gratia suscepisse neque fuisse unquam suscepturos, si qua ex parte illum offendi posse suspicati essemus. Tum de nostra innocentia, natura, consuetudine, professione, de nostra amicitia pluribus tum rationibus, tum exemplis agemus nullamque eius offendendi causam fuisse dicemus. Hoc loco assumptivae iuridicialis partibus utemur culpamque ut supra docuimus vel in hominem vel in rem quampiam transferemus. Postremo rogabimus, ut nobis ignoscat omniaque in posterum, quae de amico sperare fas est, de nostra fide, diligentia, benevolentiaque pollicebimur. Si crimen, de quo aliquod iudicium futurum sit, apud superiores defendemus, utemur eadem,

Torna all'inizio