Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 100


faciunt <praeteritum> in vi, ut foveo fovi, faveo favi et caveo cavi, praeter
coniveo quod facit conixi. Quae itaque praeterita in vi faciunt, mutant
vi in tum, ut fovi fotum (sed cavi facit cautum et favi fautum); et si
fecerint praeteritum in xi, mutato (xi) in ctum faciunt supinum, ut conixi
conictum (si haberet).
De tertia coniugatione
Tertiae autem coniugationis verba <quae> desinunt in ao et in eo,
faciunt praeteritum in xi, ut traho traxi, veo vexi; et mutant xi in ctum,
ut traxi tractum et vexi vectum.
Desinentia in uo. Omnia verba coniugationis tertiae in uo terminantia
faciunt praeteritum in ui, ut nuo nui, praeter fluo fluxi, struo
struxi et pluo pluxi vel pluvi. Et si faciunt praeteritum in ui, mutant
i in tum, ut nui nutum, praeter rui quod assumit tum (sed in compositis
mutat i in tum, ut obrui obrutum). Et si faciunt praeteritum in xi,
mutant i in um, ut fluxi fluxum (sed struxi facit structum). Et si fecerint
praeterita in vi, mutant vi in tum, ut pluvi plutum.
In cio. Omnia verba coniugationis tertiae desinentia in cio faciunt
praeteritum in ci antecedente e, ut facio feci, iacio ieci. Et si sunt composita
a licio vel a spicio, faciunt praeteritum in xi, ut aspicio aspexi
et illicio illexi, praeter allicio quod facit allicui, et elicio elicui et prolicio
prolicui. Quae vero faciunt praeteritum in ci antecedente e, mutant
io in tum, ut facio factum, iacio iactum (sed in compositis mutant
i praeteriti in tum, ut conieci coniectum, confeci confectum). Quod
si praeteritum in xi fecerint, mutant xi in ctum, ut aspexi aspectum.
Si autem praeteritum in ui habuerint, mutant ui in i et addita tum supinum
faciunt, ut prolicui prolicitum.
In dio. Omnia coniugationis tertiae verba terminantia in dio faciunt
praeterita in di, ut fodio fodi, odio odi; et mutant di in sum, ut
fodi fossum (interposita s), odi osum.

Torna all'inizio