est qui tenet adulteram», et patronus est turpitudinis qui  
celat crimen uxoris. Sed si dimittit adulteram, absque sui  
culpa punitur, quoniam illa vivente cogitur continere.  
Propter quod et discipuli Christo dixerunt: «Si ita est causa  
hominis cum uxore, non expedit nubere». Quis unquam  
equanimiter potuit sustinere rivalem? Sola suspicio zelotipum  
vehementer affligit; nam licet scriptum sit: «Erunt  
duo in carne una», zelus tamen viri duos in una carne non  
patitur. 
XVIII 
 De miseria bonorum et malorum.  
(1) Non est impiis gaudere, dicit Dominus, «quia per que  
peccat homo per hec et torquetur». Vermis enim conscientie  
nunquam moritur, et ignis rationis nunquam extinguitur.  
«Vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores  
et metunt eos, flante Deo perisse et spiritu ire eius esse consumptos». 
(2) Superbia inflat, invidia rodit, avaritia stimulat,  
ira succendit, angit gula, dissolvit luxuria, ligat mendacium,  
maculat homicidium. Sic et cetera vitiorum portenta,  
et que sunt homini oblectamenta peccandi Deo sunt instrumenta  
puniendi: 
Invidus alterius rebus macrescit opimis. 
Sed: 
Invidia Siculi non invenere tyrampni 
maius tormentum.
  |  
  |