Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 53

Liber I


nascuntur, ut: "Si licet poeticem discere, docere cur non liceat? Discere enim quisquam, nisi doceatur, non potest". Eodem modo vendere et emere, locare et conducere et caetera quae se mutuo consequuntur. Similia his sunt, quae a causis appellat Quintilianus, quum ea quae facta sunt, ab his quibus efficiuntur causis, probantur; vel contra, quum efficientes causae ex rebus effectis ostenduntur. Quae quidem aliquando ex utraque parte necessaria sunt, aliquando ex altera tantum, aliquando vero ex neutra. Ex utraque sic: "Si sol exortus est, dies est". Item: "Si dies est, sol utique exortus est". Ex altera sic: "Fuit apud ignem, ergo est calidus". Haec pars necessaria est, sed non "calidus est, fuit igitur apud ignem". Potuit enim vel sole vel alia causa fieri calidus. Ex neutra parte necessaria sic: "Exercuit corpus, ergo robustus est";vel contra: "Robustus est, ergo corpus exercuit". Horum neutrum necessarium est. Non enim quisquis corpus exercuit, robustus est, neque quisquis robustus est, corpus exercuit. Potest enim et ille exercitatione robustus non fieri et hic robustus sine exercitatione esse. Quo loco illud videndum est, ne causae nimis remotae et ex alto repetitae afferantur: quod poetae nonnunquam faciunt, ut: "Utinam ne nemore Pelio securibus caesae cecidissent abiegnae ad terram trabes". Rem deinde sequitur: "Nam nunquam

Torna all'inizio