nomen, genus, patriam, mores, vires, pulchritudinem,
numerum navium et prope numerum militum catalogo
comprehensum, cuius exemplum cum multi Greci
tum vero nostri Latini Ennius, Virgilius, Lucanus, Statius
aliique nonnulli imitati sunt; a Iosue et Moyse in
divisione terre promissionis viculos quoque universos
fuisse descriptos: et tu gravaris etiam provincias recensere?
Occidentales tantum provincias nominas: qui
sunt fines occidentis? Ubi incipiunt, ubi desinunt?
Num ita certi constitutique sunt termini occidentis et
orientis meridieique et septentrionis ut sunt Asie,
Africe, Europe? Necessaria verba suptrahis, ingeris supervacua,
dicis provincias, loca, civitates : nonne et provincie
et urbes loca sunt? Et cum dixeris provincias , subiungis
civitates , quasi he sub illis non intelligantur. Sed
non est mirum, qui tantam orbis terrarum partem a se
alienat, eundem urbium provinciarumque nomina
preterire et quasi lethargo oppressum, quid loquatur,
ignorare. Italie sive occidentalium regionum : tanquam
aut hoc aut illud, cum tamen utrunque intelligat appellans
provincias regionum , cum sint potius regiones provinciarum,
et permanendam dicens pro permansuram .
62 Unde congruum perspeximus nostrum imperium
et regiam potestatem orientalibus transferri regionibus
et in Byzantie provincie optimo loco nomini nostro civitatem
edificari et illic nostrum constitui imperium . Taceo,
quod dixit civitates edificari , cum urbes edificentur,
non civitates, et Byzantiam provinciam . Si tu es
Constantinus, redde causam, cur illum potissimum locum
|
|