Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 648


confines. Interrea Kalopetrus dominus Blacorum ab imperatore nostro sibi diadema rogavit inponi.
Cui serenissimus imperator amicabile dedit responsum. Ad hec Grecis imperator ad Romanum imperatorem
misit honorabiles nuncios, cancellarios et alios numero sedecim, promittens secum transitum
et indempnem. Ad hec magnanimus imperator presentibus nunciis Grecum redarguit, quod
tam arroganter scripserat ei, asserens se suosque predecessores a quadrigentis annis Romanum tenuisse
imperium; unde non se Romanorum, sed Romani eorum appellare debuit imperatorem. Soldani
quoque nuncii et Melich filii eius Andrinopolin advenerunt, verba quidem pacifica, sed dolo
plena portantes; licet igitur invictissimus imperator in vindictam predictorum, que nequiter Grecus
miserati imperator, vellet Constantinopolin impugnare, victus tamen consilio suadentium principum, ut
ad Terram Sanctam ad Christianorum festinaret auxilium, obsides peciit et obtinuit; qui eum Galipolim
perducentes transitum navigio procuraverunt. Transivit igitur exercitus quinque diebus, dux
prior, pater posterior; cumque pertransissent, post multos labores et ardua multa urbem Tyachitum
et urbem Licie, scilicet Egeam, ubi Comas et Damianus fuere martyrio coronati, deinde Sardis pervenerunt.
Venerunt et postea Phyladelphym. Dux autem Phyladelfie forum negans se ad pugnandum
armavit. Sed demum videns non posse resistere, promisit forum et imperatori cum paucis concessit
civitatis introitum; postmodum, dum propter caristiam contemptio fit inter Grecos et
Theotonicos, bellum initur, et absque imperatoris voluntate per duos dies et noctes continuo decertatur;
demum victi Greci se in civitatis munitionibus recipientes pactum inierunt et forum tollerabile concesserunt,
commercia cum funibus in sportis porrigentes et eodem modo precio recipientes. Ad hec
vero imperator Phyladelfiniam civitatem exiret, dux ei nuncium pro ducatu concessit, qui exercitum
per devia et invia, montana et nemorosa deduxit, ubi victualia per duos die nullatenus invenerunt;
pertransitur quoque Ierapolim civitatem, ubi passus est beatus Phylipus; in exitu vero nemoris quidam
Greci et Armeni forum eis pro posse pacifice tribuerunt. Ad hec Turchomanni de Becia, qui
et Debeduini vocantur, homines agrestes, qui nullius domantur imperio, qui non in menibus vel municipiis,
sed morantur agris, infinitum et innumerabilem exercitum, plus quam centum milia, congregantes
exercitum Christianum die noctuque per quatuor ebdomadas impugnarunt, ita quod Christianus
exercitus semper incedebat armatus. Sed tamen eorum multitudinem interfecit cum quodam amirado,
milicie sue magistro. Restanus vero dominus illorum cum magno exercitu in strictura moncium transitum
prohibebat dicens, quod non transiret, nisi daret ei centum somarios auro et argento honeratos.
Imperator autem respondit se libenter dare, sed non nisi menolatum unum. Interim nuncii soldani,
qui fraudulenter ducebant eum, aiebant, quod cito intraret terram soldani, in qua gens illa ulterius sibi
non noceret; tunc, quia Deus non dimittit sperantes in se, quidam admiratus celesti gratia inspiratus,
aut quia forte in nostrorum manus inciderat, metu mortis imperatorem adiit, fraudem detexit et prelium
mane futurum predixit; eumque planiciem, in qua tradi ceperat, devitare, eum per montana deduxit.
Occurritur in montanis, hinc inde pugnatur. Sed cum relictis sarcinis et alimentis dux viriliter
descendisset, descendit imperator; victoriose hostes impugnant et Dei superant inimicos. In qua
pugna dux petra percussus duos dentes amisit; abhinc ductores a soldano delegati fugerent timentes,
ne detecte fraudis imperator faceret ultionem. Christianus vero exercitus confixus in Domino, qui
deduxit Israel per desertum, XV diebus per quandam planiciem progressus carnes comedebat
equinas. Agrestes vero Turchi, de quibus prediximus, eos fame defecisse penitus existimantes, rursus
ad bellum insurgunt prope civitatem Phylomenam magna manu militum peditumve caterva, quos invictissimus
imperator devicit. Et cum maxima multitudo se in quadam clausura coacta recepisset, conbuserunt
Theotonici universos; et extunc agrestes illi Turchomani non fuerunt exercitum ulterius
persecuti. Sed defecerunt a facie imperatoris sicut pulvis, quem proicit ventus a facie terre.

Torna all'inizio