3. Amici ad amicum, quod vult eam videre
Satis videor assequi, dum apud vos tamquam domesticum innuit
vestrarum litterarum missio me receptum. Sed mens avida, non contenta
concessis, aspirat et anhelat ad plura, instar ad eius a quo arboris
pro vento ad stipitem pro pomo legendo appetit summitatem. Venit
igitur, ut intime deprecor, de vestro libere voluntatis arbitrio quod,
dum se temporum et locorum aptitudo concesserit, mutua visione corporea
cordis avidi compleatur affectus.
4. Responsiva
In festo Ascensionis ad veniam, Preside consenciente superno, disposui
adire Venecias. Unde, cum nostrum commodus sit locus, et ibi
tunc visio corporalis nos uniat, ecce, precor.
5. Socii ad socium, ut indicet ei statum eius
Cor meum et animus gravi pendet ab onere, dum hactenus, spacio
temporis preterennte non parvo, michi non innotuit personalis
condicio status vestri. Ut igitur tollatur de medio huius suspensionis
acerbitas, rescribite quam, queso, citius commoditas aderit, qualiter ad
presens vobis habitus exhibet se conformem, subiungentes si qua facturum
me cupitis, quorum intervencione gratia dileccionis libito satisfaciat.
6. Responsiva cum excusacione
Tanto nos dudum inplicitos perplexio circa negocia detinuit, quod
nuncium delegare vel litteras tue dileccioni nequimus, quibus ex debito
tibi fieret de nostri status esistencia certitudo. Sed ecce nunc, quomodolibet
resumpta quiete, presentis cedule tenore percipias nos cum
omnibus amicis et proximis status felicitate gaudere, de te id audire
iugiter optantes.
7. Amici ad amicum, offerens se, si qua potest
Licet localis distancia nos longinquos detineat, tamen cognicio
mei sensus te prosperari expetit cordialiter in captivis. Quocirca, vestram
societatem duxi precandam intimis quatenus, si qua Padue tibi
possimus ferre gratuita in cunctis que tibi placeant, possibilibus obsequiis
sum paratus.
8. Invitant amici amicos ad nupcias
Coinvitantes nostros amicos ad nupcias quas facimus pro nostra
sorore nuper tradita maritali coniugo, ecce vos requirimus karissimos
|
|