praedictus marescalli sua mandata praecise
faceret, ac de commisso facinore juri pareret
omnino. Tractatus et tractus hinc inde fuit eximius.
Sed Manfredus, iudicium fugiens, noluit
stare juri. Dubitabat enim se sine pactis marescalli
papae committere potestati. Cumque Manfredus
non posset in Terra-Laboris tute propter ecclesiae
potentiam remanere, animusque suus semper
ad grandia tenderet, qui nec ad humile flecti
poterat, nec in humili remanere didicerat, in
Apuliam sua continuari effugia. Ubi cum nulla
civitas vellet ipsum contra ecclesiam receptare,
nec posset etiam tutus in aliqua remanere
quia sunt imbecillia corda fere omnium Apulorum,
consulte petiit Sarracenorum tulamina,
quorum audaciam formidolosa illorum de ducatu
Apuliae consuevit segnities formidare. Fuit ergo
per eos in Luceria receptatus, et Frederici veneratus
ut heres. Cum enim Sarraceni, potissime
qui sunt in civitate praedicta, imperiales esse
dicantur, quippe alias de ritus more abhorrent
ecclesiam, quae consuevit et debet eos exacto
sollicitudinis studio persequi et omnino delere,
cogitare merito poterant quod, si regnum, sicut
credebatur, ad manus ecclesiae pervenisset, vastasset
eorum in Apulia proculdubio incolatum,
et eos tanquam proditionis filios dispersisset. Et
ideo causam nimium exquisite quaerebant, qua
se qualitercunque possent ab ecclesiae potestate
subducere, et se, sub alicujus dissimulatae fictionis
colore, alterius subjicere ditioni. Postquam igitur
Manfredus contra ecclesiam erecto inobedientiae
et rebellionis calcaneo se pervertit, et sua cum Sarracenis
foedera roboravit, nonnulla loca et quamplures
nobiles apulos ad se convertit aut spontaneos
aut coactos. Dominus enim Innocentius, qui
tam contra eundem Manfredum, quam contra receptatores
et complices ejus, exercitum indixerat
per contradam, morte praeventus, votum ecclesiae
adimplere non potuit: sicque, eo mortis
morsibus apud Neapolim expirante, sedis apostolicae
propositum expiravit. Dilatat ergo Manfredus
sicut infernus os suum, et distentat suas per
Apuliam phylaterias, barones et terras callida
seductione sollicitat. Volat audax aquila, quae
nondum aetate plene coeperat adulta pennescere,
et rapaces ungulas assuefacit ad praedas, suarumque
alarum robore Apuliam totam concutit,
quarum jam sentiebat strepitum Principatus.
CAP. VI
Rainaldus episcopus Hostiensis, pontifex maximus
creatus, sub Alexandri IV nomine, legatum in regno
constituit Octavianum de Ubaldinis, qui, apud
Fogiam ingenti exercitu collecto, cum a Manfredo,
minori militum manu stipato, obsessus esset, animadvertens
copiarum suarum numerum quotidie
imminui, declinans proelium, Beneventum versus
fugam arripuit; ac, a Manfredo assidue vexatus, usque
Aliphium perrexit.
Sed mira illius potentia, cujus dextera beatum
Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur
|
|