Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 168


Cui succedit Aurelius Alexander, omnium voluntate creatus. Iste ex matre nomine Mamea christiana natus, rem
publicam laudabiliter gubernavit; Xersen quoque regem Persarum maximo bello devicit. Consilio Ulpiani rei publice
se modestum et suavem exhibuit. Ipse Alexander a tumultu militari anno 12. apud Maguntiam occiditur.
Tempore Aurelii, mortuo papa Zeferino, succedit Calixtus; mortuo cito Calisto, succedit Urbanus; Urbano
similiter cito mortuo, succedit Pontianus in papatum Rome.
[Per illud tempus Glodius Albinus cesar extraordinarius quingentas ficus passas ieiunus comedit et
100 persica Canpana et melones Ostienses 10 et uvarum Lavicanarum pondera 20 et ficedulas 100 et ostrea 400. Venerem
aborruit, in agri cultura doctissimus fuit.]
27. De eodem Aurelio imperatore, 21. ab Augusto.
Imperat Aurelius laudatus in orbe monarchus.
Arrius erroris noviter pretenderat arcus;
Cogitur ecclesia pace carere sua
Romanus presul Zeferinus, vir venerandus,
Bis denos pariterque duos pervixerat annos,
Fertque duos menses vita decemque dies.
Anno ab incarnatione Domini 238. Maximianus et Diocletianus habent imperium. Quorum temporibus
Origenes librum de Martiriis composuit.
[His temporibus Antonius Ieta cesar extraordinarius precepit gramaticis, ut voces animalium sic
appellarent: agni balant, porcelli grugniunt, palumbes gemunt, ursi seviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elefanti
varriunt, rane coaxant, equi hinniunt, asini ragiunt, tauri mugiunt. Per idem tempus Eliogabalus cesar
extraordinarius precepit, ut ipse solus Rome deus coleretur. Dicebat etiam, religionem Iudeorum et christianorum
Romam esse transferendam. Nomen ipsius Eliogabali, id est Antonii, senatus iussit abradi. Post hunc Diadumenus
cesar extraordinarius fuit. Qui dum nasceretur, visus est ab utero diadema portare, hoc est particulam
secundine in modum pilei formate, super caput infantis, quam rapiunt obstetrices et advocatis causarum
vendere solent. Dicuntur enim causidici per illud iuvari in causis.
28. De Alexandro imperatore, 21. ab Augusto.
Alexander dominum se appellari vetuit, epistolas ad se quasi ad privatum scribi iussit, servato tamen nomine
imperatoris. Adorari se vetuit, cum iam cepisset Eliogabalus adorari more Persarum regum. Nullam constitutionem
sacravit sine 20 viris doctissimis, qui singuli suas sententias ad hoc premeditatas inscribebant. Ipse iussit, ut nemo
ad salutandum imperatorem ingrediatur, nisi qui se innocentem cognoscit. Dicebat etiam, eunuchos esse tertium
genus hominum nec videndum nec in usu abendum a viris. Alexandri consiliarii fuerunt Ulpianus, Paulus et Papianus.
Dicebat etiam, imperium esse in virtute, non in decore. Christo templum facere voluit eumque inter deos recipere,
quod etiam Adrianus dicitur cogitasse, qui templa in omnibus civitatibus iusserat sine simulacris fieri, set prohibitus est
ab his qui sacra vel simulacra conservabant. Dicebat enim, omnes homines per hoc christianos esse
futuros. Alexander ait: Tutius est rei publice abere imperatorem malum quam consiliarios eius malos. Unus
enim malus a multis bonis sepe corrigitur; multi autem mali ab uno bono rarius emendantur.
Ulpianus dixit
Alexandro: Qui manducat leporem septem diebus, inde pulchrior est.]
P. 168 v. 15 post dies addit A:]
Apud Francos Carlo Martellus subiugat Allobroges.
Karlo Martellus gentem premit Allobrogorum,
Agmine Francorum regnum subiecit eorum,
Urbe Bisuntina dirripit omne forum.
Primus Romanus fit magnus papa Calixtus;
Annos quinque, duos menses vivum damus ipsum,
Et numerando decem plus superaddo dies.
Sequitur:]
De Diocletiano imperatore et papa sui temporis et cronica.
Dioclecianus pariter cum Maximiano - quindeciesque dies, quae infra leguntur.

Torna all'inizio