Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 212


3. Praeterea, Augustinus, dicit, quod natura humana
semper habuit simul cum vulnere vulneris medicinam. Sed quod est corruptum,
non potest corruptionis esse medicina. Ergo in humana natura semper fuit aliquid
non corruptum vel infectum, unde caro Christi formata est, quae medicina
facta est totius humani generis.
4. Praeterea, nihil sanatur a corruptione, nisi in eo aliquid incorruptum remanserit;
sicut in aegritudine animalis, cum cor remaneat sanum, eius virtute membra
prius aegra sanantur. Sed corruptio humani generis sanabilis fuit. Ergo in
humana natura aliquid incorruptum remanserat. Sed nihil est mundius in
humana natura quam caro Christi. Ergo illud de quo formata est caro Christi
nunquam in patribus fuit infectum.
5. Praeterea, in divinam sapientiam nihil coinquinatum incurrit, ut dicitur Sap. 7.
Sed Christus est Dei virtus, et Dei sapientia, ut dicitur 1 Cor. 1. Ergo caro eius
nunquam coinquinata fuit.
SED CONTRA est quod Magister in littera dicit, carnem Christi, priusquam assumeretur,
peccato fuisse obnoxiam: et idem habetur ab Hugone de sancto Victore
in lib. De sacramentis.
Praeterea, caro Christi non processit ab Abraham nisi per semen ex quo conceptus
est Isaac. Sed semen illud propter carnalem coitus concupiscentiam pollutum
est originali infectione. Ergo caro Christi, antequam assumeretur, infecta
fuit peccato originali.
Praeterea, distinctio qualitatis praesupponit distinctionem naturae subiectae;
cum contraria non sint simul in eodem, nec ex eisdem principiis causentur. Sed
caro Christi non fuit distincta secundum naturam a carne parentum, a quibus
propagata est. Ergo nec secundum qualitatem puritatis et impuritatis; et sic
idem quod prius.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc fuit duplex haeresis.
Una illorum qui dixerunt, corpus Christi non esse formatum ex eodem ex quo
alia caro hominum formatur; sed quod Filius Dei corpus caeleste secum attulit,
et hoc modo per uterum Virginis transivit, nihil ex ea sumens. Hoc autem est
haereticum dupliciter. Primo, quia derogat veritati Scripturae, quae Christum
ex muliere factum et natum dicit; non enim ex ea factus diceretur, nisi ex ea aliquid
traxisset unde materialiter eius caro fieret; et sic nec beata Virgo mater
Dei dici posset. Secundo, quia derogat veritati humanitatis Christi. Cum enim
omnis forma determinatam materiam requirat, si corpus Christi formaretur ex
materia alterius generis ab illa materia de qua formatur corpus alterius hominis,
non esset corpus eiusdem speciei cum corporibus aliorum hominum; et ita
homo aequivoce diceretur, cum sit essentialis pars hominis.

Torna all'inizio