Quare dicuntur peccata mortalia, quare capitalia 				c.91r.a 
Que et quot sunt; ipsorum diffiniciones; et qualiter 
oriantur. 
Rubrica XLVIII 
Septem sunt detestabilia et tremenda peccata, que ideo appellantur 
mortalia, quia mortem eternam inferant peccantibus 
animabus. Dicuntur similiter capitalia, eo quod ab ipsis, 
tamquam malorum capitibus, nascuntur mala. Et sunt: superbia, 
ira, invidia, accidia, avaricia, gula et luxuria. Super- 
bia, que, prout scribitur in X c. Ecclesiastici, est "  inicium 
omnium peccatorum"  , nil est aliud, secundum Doctores 
sacrarum Litterarum, quam amor proprie excellencie.Cuius 
quatuor sunt species: prima, cum homo sibi non Deo tribuit 
quicquid bonitatis habet; secunda, cum credit a Deo sibi bona 
data esse propter sua merita; tercia, cum se iactat habere 
quod non habet;quarta, cum, ceteris vilipensis, ipse pre omnibus 
vult timeri, diligi, honorari etcetera. Et hec maxime 
Lucifero propinqua est qui, factus excellentior Angelis universis, 
nefando ausu conatus est Dei honore coli. Require in 
hoc li. c. VI, XV, XX, et in li. de Angelis c. V, VI, et in li.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |