teneatur dictus I. venditor, vel sui heredes, de evictione,
nec ad defensionem aliquam faciendam, nec ad pretii
restitutionem, nec ad interesse, nec ex pacto, nec ex
venditione, neque ad aliquid aliud nisi tantum, ut dictum
est profuse, et [pro] suo dato et facto preterito et futuro,
et promictens eidem non contra et cetera, de pena
et pretii confessione, et parabola uxoris, et aliis ut
supra.
DE DONATIONE INTER VIVOS.
Iohannes filius I., hoc donationis instrumento, in
presentiarum, inter vivos et inrevocabiliter, ita quod
nulla possit, hec donatio, ingratitudine vel alio modo tibi
iure revocari, vel removeri, donavit, dedit, tradidit et
concessit I. filio I., et cetera, integre, videlicet: iure tali
talem domum, terram vel rem mobilem vel inmobilem
positam loco tali, et debet terminifinari infra totam, una
cum omnibus, omnique iure et cetera, et constituit possessorem
et cetera, ut liceat ei deinceps habere, tenere
et cetera; quandoque promittit donator de evictione,
quandoque non, ab omni quoque persona et cetera, et
promisit hec observare et non contra et cetera de pena;
et post in fine autem dices sic, si meritum receperit:
pro qua donatione et concessione, et hiis omnibus, confessus
fuit in veritate dictus I. recepisse et habuisse a
dicto I., nomine meriti, libras tot, vel tale quid, et si
plus meriti sibi conpetebat, omnique alii merito, pretio
et premio et launachil, et omni alii exceptioni speciali
et generali, et legum auxilio renumptians. Si autem meritum
non receperit, renumptiavit et cetera ut supra.
Quando donator reservat sibi usum fructum ipsius terre
et rei eidem I. donatori, quousque vixerit, vel ita: hoc
acto et dicto et pacto apposito in hac donatione, quod
idem donator reservavit sibi usum fructum predicte
terre et rei donate, quousque vixerit.
DE DONATIONE CAUSA MORTIS.
Petrus filius I., sanus mente licet eger corpore, se
|
|