Dicam tibi. Primo, ut habeas timorem Dei, de quo dicitur:
Timor Domini initium sapientie; nam qui sine timore est non
poterit iustificari, dicit Ecclesiasticus I. Et iterum dicit, V: De
propitiatu peccatorum noli esse sine metu. Et iterum, 27: Si non
in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.
Quod bene faciebat beatus Iob, qui dicebat, 31: Semper enim
quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre
non potui. Hinc reprehenditur peccator qui timorem Domini
dereliquit, Iere. II: Vide et scito quia malum et amarum est reliquisse
te Dominum Deum tuum, et non esse timorem eius apud te.
Hinc de consecuta ex timore utilitate aliquis commendatur,
Eccli. I: Timenti Deum bene erit in extremis. Item Eccli. 33:
Timenti Deum non occurrent mala, sed in temptatione Deus illum
conservabit et liberabit a malis.
Quod patuit in illo iuvene qui, cum a quadam iuvencula ad
peccandum traheretur, fusa oratione ad Deum procul a domo
illius per unum miliare ultra fluvium subito se invenit. Hinc
Dominus dicit, Apoc. III: Quia tu servasti verbum patientie mee,
conservabo et ego te ab hora temptationis.
Secundum necessarium ad salutem est ut habeas humilitatem
quam Dominus docuit, cum dixit, Mat. XI: Discite a me,
quia mitis sum et humilis corde. Et iterum: Qui se humiliat exaltabitur,
et qui se exaltat humiliabitur. Dic exemplum illius regis
qui nolebat quod capellanus suus diceret illum versum: Deposuit
potentes de sede et exaltavit humiles. Hinc habetur in Iob XXII:
Qui humiliatus fuerit erit in gloria. Et ideo humilia valde spiritum
tuum, dicit Ecclesiasticus VII.
Tertium necessarium ad salutem est ut habeas patientiam,
quia, ut dicit Sapiens in Prover. XIIII: Qui patiens est multa
|
|