Quot sunt genera bellorum, et quot modis
devincenda sunt munitiones et urbanitas,
et quo tempore melius est obsiderare
civitates et castra.
Cap. XVI.
Videntur omnia bella ad quatuor genera reduci. videlicet
ad campestre obsessivum, defensivum, et navale.
Bellum autem campestre dicitur omnis pugna facta
in terra. secundum quam bellantes ad invicem pugnant
absque munitione media. Quanto tamen huiusmodi
pugna magis est a munitionibus separata, tanto est magis
campestris, et magis periculosa. Secundum genus pugnae
dicitur obsessivum, quando bellatores sunt tantae potentiae
quod non expectant, quod hostes de munitionibus
exeuntes vandant bellare ad campum, sed ipsi munitiones
invadunt et obsident illas. Tale genus pugnae communi
nomine dicitur obsessivum. Est autem et tertium genus
pugnae, quod defensivum vocari potest. Nam sicut contingit
pugnantes aliquos in tanta multitudinem esse, et tantam
habere potentiam, ut non expectant hostes exire ad
campum, sed ipsas munitiones obsideant et invadant: sic
contingit aliquos esse adeo paucos et tam debiles, ut non
putent in vampo posse resistere impugnantibus. Ideo se
in munitionibus tenet clausos, et sufficit eis quod possint
munitiones defendere, si contingat eas ab hostibus impugnari.
Tale genus pugnae quo quis defendit munitiones
et castra, dicitur defensivum. Nam etsi in omni pugna
est aliquo modo invasio et defensio: attamen enim cumquis obsedit
munitiones, et castra, magis dicitur alios invadere
quam se defendere. In pugna ergo obsessiva magis est invasio,
quam defensio. In bello vero quo quis se tuetur in
munitionibus et castris, magis est ibi defensio, quam invasio.
|
|