Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 107


Longa igitur ipsi duces eius inspeccione contenti, ductu multorum,
portas camerarum ascendunt et peruenientes in locum ubi rex ipse
Priamus in multa suorum nobilium comitiua sedebat, non sunt regem
ipsum alicuius salutacionis oraculo uenerati. Sed eis uelut in eius
opposito consedentibus, sic illi est affatus Vlixes: "Rex Priame,
si te primo salutacionis uerbis non exquisiuimus, non mireris, cum
te capitalem habeamus in hostem et hostis sui hostis non debet
orare salutem. Agamenon rex, cuius nos ad te legati sumus, per
nos mittit tibi ut reginam Helenam, de sui regni terminis uiolenter
ablatam, restitui facias regi suo, et dampna grauia Grecis illata per
Paridem, natum tuum, iuxta uoluntatem eorum ad presens studeas
resarcire. Quod si feceris, salute sani consilii pocieris. Si autem
implere hoc forte contempnes, ipse respice quanta mala tibi et tuis
sint finaliter prouentura. Nam tu infelici morte succumbes, vniuersi
tui crudeli nece peribunt et hec tua nobilis ciuitas tota cassabitur
ex ruina. "
Rex itaque Priamus, intellectis uerbis Vlixis, nullius expectata
deliberacione consilii, sic respondit Vlixi: "De narracione uerborum
vestrorum admiracione multa commoueor, cum a me talia requiratis
que regem uictum et hostem in exterminio positum uix
decerent. Nec puto Grecos uestros aduersus me tantis viribus
preualere quod ad faciendum que dicitis cogi deberem. Ipsi enim
petunt a me sibi satisfieri, cum et ipsi sint causa, etsi forte fuit
aliqua per quam immerenter interfecerunt michi patrem et fratres
et quoscumque coniunctos, urbem meam funditus euerterunt,
ciues meos morti et exilio tradiderunt, et abduxerunt sororem meam
Exionam (que utinam more regio tractaretur! sed uili more meretricio
deturpatur) et petunt me sibi ad satisfaccionem urgeri. Ego
autem nichilominus uolui sub silencio tanti mali uitam educere nec
anxiari strepitu preliorum, et ideo misi ad eos legatum meum Anthenorem
ut ipsi saltem sororem meam restituere dignarentur,
nichil aliud de commissis iniuriis postulando. Quanto uero dedecore,
quantis minis legatum meum affecerint satis patet uobis et michi.
Non est ergo locus vt verba vestre legationis exaudiam; certe perire

Torna all'inizio