Quare dicatur Infernus, ubi sit secundum 				  c.74r.a  
catholicam veritatem et quando factus. De 
cruciatu bonorum et malorum in isto seculo. 
Rubrica II 
Infernus, prout locus est in quo eternaliter ostinatorum 
anime puniuntur, egregie monstratur a Seneca qualis 
sit, cum dixit, in tragedia Furen. Herculis: "  Ipsaque 
morte peior est mortis locus. Nec mirum, quia illic videtur 
quicquid audire tremendum est"   . Et appellatur 
Infernus, teste Gregorio in 4 Dya., quia inferius iaceat 
teterrimus carcer ille, unde Matheus XI: "  usque ad Infernum 
descendes"   et Lucas in X: "  ad Infernum demergeris"   
et in psalmo legitur: "  Veniat mors super eos et 
descendant in Infernum"  . Est namque profundior omnibus 
terre partibus, dicente Seneca in tragedia Furen. Hercu. : 
"  Nil ultra iacet inferos"   et in Evangelio Mathei XII: 
"   In corde terre" , quod non est aliud quam mundi centrum. 
Et concludendo dixit Gregorius in preallegato lo loco: 
"  Quid obest non video ut Infernus sub terra esse
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |