terribiliter iratus propter causas superius assignatas, dicens quod
iret ad habitandum cum illis de Saxolo, ex quo pro bono suo
eum exaudire nolebant. Dominus etiam Guido, frater suus, consimiliter
fecit, dicens quod esset cum domino Opiçone Parmensi
episcopo, qui partem illorum de Saxolo tenebat, et Mutinenses
impugnaret toto tempore vite sue, quousque pax in Mutina haberetur.
Et recordatus sum Moysi et Aaron, de quibus dicitur quod
a Pharaone recesserunt irati, Exodi XI. Quod considerantes
Mutinenses cognoverunt se male fecisse, quia seminaverant agros
et edificaverant domos per episcopatum, sed de fructu nativitatis
non sperabatur, si guerra duraret. Et miserunt dicendo quod
volebant omnino facere pacem cum concivibus suis. Unde impletum
est illud Ecclesiastes VII: Melior est ira risu, quia per
tristitiam vultus animus corrigitur delinquentis. Talia sunt hodie
parum ante Nativitatem Christi. Finis ignoratur istorum.
Quod de pace Lombardorum non est sperandum.
Verumtamen de pace Lombardorum parum confido, quia sic
est de pace eorum, sicut de ludo puerorum, quando ponunt et
superponunt manus super genua sua, quia, dum quilibet vult
victor existere, extrahit manum de inferiori parte et superponit
alterius manui ipsum percutiendo, et sic se existimat habere victoriam.
Sed:
Victorem a victo superari sepe videmus.
Unde illud:
Ratio preteriti scire futura facit.
Exemplum notabile et dignum relatu super illo verbo Eccli. XII: Non credas
inimico tuo in eternum, et super illo Eccli. XI: Non omnem hominem inducas
in domum tuam. De quo similiter require infra, carta DVI.
Patet quod dicimus. Vidi diebus meis quod Parmenses qui ex
parte imperii erant in Burgo Sancti Donini rogaverunt concives
|
|