Consternatio,  quae est concitatio quaedam subita ex aliquo  
metu, a sternutamento deducta est, quod eo toto concutimur  
corpore.  
 Considerare  a contemplatione siderum videtur appellari.  
 Constitutus  hominum a consistentium multitudine appellatur.  
 Convallis  est planities ex omni parte comprehensa montibus  
collibusve. Valles duobus lateribus inclausa planites. Valles  
deminutivum valleada facit.  
 Convoti  isdem votis obligati. 
 Cibus  appellatur ex Graeco, quod illi peram, in qua cibum  
recondunt, cibisim appellant. 
 Ciccum  membrana tenuis malorum punicorum.  
 Cispius mons  est in urbe Aesquilianae regionis de nomine  
cuiusdam hominis dictus.  
 Citimus  extremus. Uls enim facit ultra, ultimus cis, citra, 
citimus.  
 Cicindela  genus muscarum, quod noctu lucet, videlicet a 
candela, unde etiam candelahra putantur appellata.  
 Citrosa  vestis appellata est a similitudine citri.  
 Civicam coronam  civis salutis suae causa servatus in proelio  
dabat, quie erat <i>lignea, frondem habens perennem.  
 Circanea  dicitur avis, qute volans circumitum facit.  
 Circites  circuli ex sere facti.  
 Cilium  est folliculum, quo oculus tegitur, unde fit supercilium.  
 Cimmeri  dicuntur homines, qui frigoribus occupatas terras 
incolunt, quales fuerunt inter Baias et Cumas in ea regione,  
in qua convallis satis eminenti iugo circumducta est, quae  
neque matutino, neque vespertino tempore sole contingitur. 
 Cimbri  lingua Gallica latrones dicuntur. 
  |  
  |