Guido Faba: Dictamina rhetorica

108


CCXVIIII.
De privilegiis sedis apostolice.
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis omnibus
Lombardis presentibus et futuris salutem et apostolicam
benedictionem. Aures apostolice dignitatis tanto nos decet inclinare
benignius ad audiendas supplicantium voluntates, quanto
id quod suadetur et queritur peramplius convenit exaudiri.
Ideoque iustis precibus vestris annuentes, vobis presenti
privilegio licentiam damus, et concedimus liberam potestatem,
ut quotiescumque intrare voluerit imperator Italicam regionem,
sicut in concordia illustrissime filie bone memorie regine
Constantie continetur, possitis societatem facere et
iuramentis et promissionibus vos ligare pro vestris rationibus
conservandis, salvis honoribus et servitiis universis que Romanis
principibus qui pro tempore fuerint prestare debetis de
pacto vel consuetudine approbata, quibus per hoc privilegium
nolumus in aliquo derogari. Siquis vero hoc attemptare presumpserit,
iram omnipotentis Dei et beatorum apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
CCXX.
De privilegiis Romani principis.
In nomine sancte et individue trinitatis Fredericus divina
clementia Romanorum imperator et semper augustus omnibus
salutem. Fideles nostros diligimus et eis gratiam nostram impendimus
cum profectu. Notum igitur facimus universis Romani
imperii fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod
inspecta summa devotione ac fidelitate sincera nec non
preclara servitia que illustris comes palatinus G. Tuscie
fame laudabilis, suique maiores nostre maiestati magnifice

Torna all'inizio