Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

40


posuimus, aliqui credere nollent, cum secundum veritatem
negare non possint, saltem ex verbis Titi Livii habetur quod
ad minus per annos .CC.XXX. ante Christi adventum iam erat Ianua
constructa et edificata. verum quando Rome scitum fuit
quod Mago Ianuam sic ceperat atque destruxerat, senatus [et
totus populus] Romanus nimium doluerunt, tum quia Ianuenses
erant eorum amici ac eis subiecti, tum quia civitas Ianue
erat quodammodo portus Romanorum. quando enim
Romani classem in Africam vel in Yspaniam mittere
volebant, ad portum Ianue conveniebant. unde idem Titus
Livius in secunda parte, ubi agit de secundo bello Punico
inter Romanos et Carthaginenses, dicit sic: "Anno ab Urbe
condita .D.XXXIIII., Publius Cornelius Scipio, existens in
Marsilia cum navibus, audito quod Anibal pergebat ad Ytaliam,
misit fratrem suum Scipionem in Yspaniam adversu Asdrubalem
cum magna parte copiarum. ipse vero, naves ascendens,

Torna all'inizio