Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 314


ex se, intellectivus aliorum, et iudicativus tam
inventorum quam intellectorum. Quantum vero ad prudentiam
agibilium, decet ipsum esse memorem, providum,
cautum, et circumspectum Quantum autem ad vitam,
decet ipsum esse honestum, et bonum. Si ergo reges
et principes et universaliter omnes cives valde solicitantur,
qualem proponant suis numismatibus, possessionibus,
et rebus inanimatis: quia secundum Philosophum I. Politicorum,
semper de animatis amplior cura habenda
quam de inanimatis, et de filiis quam de aliis; valde deberent
esse soliciti, et cum magna diligemtia attendere,
qualem magistrum proponerent in regimine filiorum.
Qualiter circa loquelam, circa visum, et auditum
instruendi sunt iuvenes.
Cap. X.

Circa fienm 7. Politicor. docet Philosphus iuvenes
cohibendos esse circa locutionem, visionem, et auditum:
non enim decet pueros qualitercunque loqui, nec
decet eos qualiacunque videre, vel qualiacunque audire, sed
est ibi modus aliquis adhibendus. Circa locutionem quidem
iuvenes tripliciter peccare videntur. Primo, quia de
facili loquuntur lasciva. Secundo, quia de levi loquuntur
falsa. Tertio, quia ut plurimum loquuntur fatua et impraemeditata.
Loquuntur enim de levi lasciva, quia (ut superius
in primo libro dicebatur) iuvenes sunt insecutores
passionum, et ad lasciviam proni. quare cum semper sit
adhibenda cautela ubi periculum imminet, cohibendi
sunt iuvenes a locutione lasciva, et a sermonibus turpibus:
et sunt increpandi et etiam corrigendi, si eos talia
loqui contingat. Ratio autem quare sunt a sermonibus
turpibus prohibendi, est secundum Philosophum, quia ex
talibus locutionibus de facili ad opera turpia inclinantur:

Torna all'inizio