Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

86


et naves .VI. et in Siriam perriexerunt, et mortuo Godofredo
rege Ierosolimitano, Balduinum, ducem Lotoringie,
fratrem ipsius Godofredi, regem loco ipsius constituerunt. et
Cesaream et multas civitates Sarracenorum preliando ceperunt,
in quibus ecclesias Christi erexerunt. anno vero Domini
.M.C°VI°. Ianuenses, .XL. galeas armantes, in Siriam sunt
profecti, et Tripolim et Gibellum maiorem ceperunt, et civitates
illas Christi ecclesiis repleverunt. fecit etiam civitas
Ianue in statu sue progressionis quoddam aliud factum victoriosum,
quod cessit ad ipsius civitatis magnam utilitatem. nam circa
annos Domini .D.CCCC.XXXIII. [cum] Ianuenses cum galeis
armatis ad quedam loca, ut dicitur, processissent, ecce galee
plures Saracenorum, de Affrica venientes, civitatem Ianue
hostiliter intraverunt et civitatem cum armis percurrentes, magnam

Torna all'inizio