Lex delectum non facit, quis primum debeat conveniri, set, si uterque  
est presens, vir convenendus est primum. 
Repudium in hac accusatione pretermittendum, neque violentia seu  
detentio adhibenda. 
19.	De officialibus rei publice 
Officiales rei publice vel iudices qui in tempore amministrationis pecunias  
publicas subtraxerint, obnoxii crimine peculatus, capite puniuntur,  
nisi regia pietas indulserit. 
Qui sua negligentia bona publica deperire vel minui permiserit,  et  
in persona propria et in rebus suis constituetur obnoxius; et hoc prospectu  
regie pietatis. 
20.	De furtis 
Qui sciens, furanti sinum prebuit, eadem pena tenetur. 
21.	De crimine lenocinii 
Lenas sollicitantes alienam castitatem genus criminis pessimum tamquam  
ipsas adulteras puniendas, presenti lege sancimus. 
Matres virgines filias venalicias proponentes et maritalia federa fugientes,  
ut lenas ipsas persequimur, scilicet ut nasus earum abscidantur; castitatem  
enim et virginitatem suorum viscerum vendere inhumanum est et  
crudele; quod si filia se ipsam tamen prostituit, mater vero tantum consentit,  
iudicis arbitrio relinquetur. 
Co. Crimen lenocinii contrahunt, qui deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio tenuerit, non qui suspectam adulteram habuerunt. 
22.	De eodem 
Si providentia rege celsitudinis nullo modo patitur inter regni nostri  
limitem baronum nostrorum quemlibet alterius castrum invadere, predas  
committere, cum armis insurgere, vel inique fraudari, quin pro commisso  
bonorum omnium ipsum iactura afficiat; quanto amplius dampnandum  
censemus, si compatris vel vicini thorum violare presumpserit quis intolerabile  
prorsus de iure videtur. Sancimus itaque si de tali facto nobis aliquando  
fuerit proclamatum, et manifestum fuerit vel probatum, bonorum  
omnium mulctatione plectendum.
  |  
  |