Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 415


illas. Viso diversos esse modos generationis civitatis et
regni, restat videre in quot partes oportet hunc tertium
librum dividere, in quo de huiusmodi regimine tractaturi
sumus. Patet enim ex dictis naturalem generationem
civitatis et regni ordinari ad bene vivere, et ad
pacifice vivere, et ad resistendum volentibus turbare pacem,
et impugnare cives. Ostendendum est ergo qualiter
possit bene regi civitas sive regnum tempore pacis,
et qualiter impugnandi sint hostes tempore belli. Verum
quia ut patet per Philosop. 2. Meta. et circa finem Elenchorum,
nullus sibi sufficit in inveniendo artem aliquam,
sed oportet ad hoc iuvari per auxilium praecedentium tradentium
notitiam aliquam de arte illa: ideo oportet propter
sufficientiam artis regiminis civitatis et regni citare
quid senserunt Philosophi de huiusmodi regimine, et quomodo
antiquitus regebantur civitates. Nam ex hoc aliqualiter
manducemur ad sciendum quid vitandum, et
quid imitandum sit in regimine regni et civitatis. Totum
ergo hunc librum tertium dividemus in tres partes. Nam
primo narrabuntur opiniones Philosophum circa regimen
civile, et reprobabuntur ea in quibus visi sunt non
bene sentire circa huiusmodi regimen. recitabuntur ergo
prima regimina instituta ab antiquis Philosophis, ut
per eorum notitiam manducantur reges et principes,
quomodo debeant regere civitates et regna. Secundo
ostendetur, quae sit optima politia sive optimum regnum,
et quibus cautelis uti debeant principantes, et quomodo
tempore pacis propter vivere sufficienter et virtuose regenda
sit civitas et regnum. Tertio manifestabitur quomodo
eligendi sunt pugnatores, et qualiter impugnandi
sunt hostes, et quomodo ordinandae sunt acies bellorum,
et quibus cautelis uti debeant bellantes.

Torna all'inizio