inciderat, metu mortis imperatorem adiit, fraudem detexit et
prelium mane futurum predixit, eumque <faciens> planiciem, in
qua tradi ceperat, devitare, eum per montana deduxit. Occurritur
in montanis, hinc inde pugnatur. Sed cum, relictis sarcinis et
alimentis, dux viriliter descendisset, descendit et imperator. Victoriose
hostes impugnant et Dei superant inimicos. In qua pugna
dux petra percussus duos dentes amisit. Abhinc ductores a soldano
delegati fugerunt, timentes ne detecte fraudis imperator
faceret ultionem; Christianus vero exercitus confisus in Domino,
qui deduxit Israel per desertum, XV diebus per quamdam planiciem
progressus, carnes comedit equinas. Agrestes vero Turchi
de quibus prediximus, eos fame defecisse penitus existimantes,
rursus ad bellum insurgunt prope civitatem Phyloménam magna
menu militum peditumve caterva, quos invictissimus imperator
devicit. Et cum maxima multitudo se in quadam clausura coacta
recepisset, combusserunt Theotonici universos. Et extunc agrestes
illi Turchomanni non fuerunt exercitum ulterius persecuti, sed
defecerunt a facie imperatoris sicut pulvis quem proicit ventus a
facie terre.
Anno Domini MCXC Melicrinus soldani filius venit obviam
cum exercitu quingentorum milium equorum et ad imperatorem
misit nuntios dicens: «Revertere! Quid enim facere putas, cum
habeam plura vexilla quam tu milites?». Et cum pervenisset
imperator ad quemdam pontem, Turchi fuerunt ante et retro.
Sed dux anteriores devicit, et imperator posteriores in parte
maxima interfecit; et sic pontem exercitus pertransiit universus.
Deinde maxima et infinita multitudo Turchorum exercitus Christianorum
ex omni parte circuivit, ita quod eundo per IIII ebdomadas
die noctuque acriter impugnabant, et Christianis preter
carnes equines victualia deficiebant. Cumque non invenissent
aquam per diem et noctem, Turcho quodam capto docente, aquam
salsam sitibundi et famelici repererunt.
Altera vero die castrametati sunt in viridiis Yconii, civitatis
Ysaurie. Unde soldano imperator mandavit, querens si forum
tribueret an non. Soldanus respondit se daturum; sed <cum>
nimis carum offerret, Christiani se ad pugnandum armarunt. Et
|
|