Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 511


a legislatore ergo discit iudex quid iustum. Sed a partibus
discit quid factum, vel non factum. Si autem discit
ab eis quid iustum, hoc est per accidens, inquantum allegant
leges conditas a legumlatore. Quare cum sermones
passionabiles inclinet voluntatem, et faciant apparere
aliquid iustum, vel non iustum, eo quod passionati, ut amantes,
et odientes, et gaudentes, et tristantes non pariter
iudicamus, permittere passionales sermones in iudicio,
est pervertere ordinem iudicandi: quia est facere quod
partes sint legislatores, et quod teneant supremum gradum
in iudicando, quae debent tenere infimum. Perveritur
ibi talis ordo, quia partes passionando iudicem, ei faciunt
apparere aliquid iustum vel iniustum, quod non est
officium partium, sed legislatoris: per legis enim latorem,
vel per leges ab eo conditas oportet apparere iudici quid
iustum et quid iniustum: non autem hoc debet fieri per
partes litigantes, vel per sermones passionales a partibus
promulgatos. Tertia via sumitur ex eo quod tales sermones
sunt impertinentes ad propositum, et sunt extra negocium
iudicandi. nam cum lis de aliquo facto vel de
aliqua re, nihil oportet dici in iudicio nisi pertinens ad
rem vel ad negocium, de quo est litigium: passionare autem
iudicem, aut narrare iniurias quas pars adversa iudici
intulit, vel narrare bona quae ipsi iudici contulerunt,
et hoc modo provocare iudicem ad malivolentiam
sui, est omnino impertinens
ad propositum: quare non
sunt talia permittenda.

Torna all'inizio