Sacrani  appellati sunt Reate orti, qui ex Septimontio Ligures  
Siculosque exegerunt; dicti Sacrani, quod vere sacro  
sint nati.  
 Sagmina  dicebant herbas verbenas, quia ex loco sancto arcebantur  
legatis proficiscentibus ad foedus faciendum bellumque  
indicendum; vel a sanciendo, id est confirmando. Naevius (Bell. Pun. 33):  
“Scopas atque verbenas sagmina sumpserunt.” 
  |  
  |