92. Vtrum imaginatiua augmentet se augmentando suum 
actum? 
93. Vtrum imaginatiua sit altior potentia, quam sensitiua? 
94. Vtrum imaginatiua habeat instinctum et appetitum specificos? 
95. 
Sensitiua per quem modum impedit actum imaginatiuae? 
96. Quare imaginatiua non est ita potens in sensatis sicut 
sensitiua? Vade ad subiectum imaginatiuae. 
97. Quaeritur: Vtrum sensitiua senset imaginatiuam? Et respondendum 
est, quod potentiae inferiores non agunt in superioribus. 
11.6.DE 
QVAESTIONIBVS SEXTI SVBIECTI QVOD EST SENSITIVA 
98. Quaeritur: Quae potentia istarum sentiat famem et sitim 
aut gustus aut tactus? Et respondendum est, quod illa, quae magis 
disponit obiectum. 
99. Vtrum gustus sic sentiat famem aut sitim cum instinctu et 
appetitu, sicut uisus coloratum cum colore? Vade ad secundam 
speciem regulae E. 
100. Quaeritur: Sensitiua ex quo sensat sensata? Et respondendum 
est, quod quilibet sensus particularis sensat suum sensibile 
per formam specificam; sicut subiectum coloratum, subsistens 
cristallo, colorat ipsum. 
101. Vtrum sensitiua habeat quantitatem punctualem et linealem? 
Et respondendum est, quod sensitiua ita cito attingit 
obiectum de longe, sicut de prope. 
102. Vtrum sensitiua, sicut habet sensum communem, sic habeat 
communem potestatem, instinctum et appetitum? 
103. Quaeritur: Quid est sensitiua? 
104. Sensitiua cum quibus est communis et particularis? 
105. Sensitiua ex quo uiuit et nutritur? 
106. Vtrum sensitiua sit sensata? Vade ad subiectum sensitiuae.
  |  
  |