Salimbene de Adam: Cronica

Pag 453


Michi dedit, socio meo noluit dare, quia inventus est minus
habens. Cui dixit generalis: «Quod differtur non aufertur. Stude
sapientie, fili mi, et letifica cor meum, ut possis exprobranti respondere
sermonem. Dicit enim Ecclesiasticus 18: Antequam loquaris,
disce».
Tunc supervenerunt duo fratres de Tuscia, qui ibant Tolosam
ad studium, scilicet frater Gerardus de Prato, germanus fratris
Arlotti, et frater Benedictus de Colle. Hi tunc temporis diacones
et iuvenes et boni scolares erant, et mecum studuerant pluribus
annis in Pisano conventu. Isti, in crastinum volentes recedere, miserunt
fratrem Marcum ad generalem, cuius socius erat, rogantes
ut daret eis predicationis offitium et licentiam ad sacerdocium
promovendi. Et illo sero generalis dicebat completorium, et ego
solus cum eo. Tunc venit frater Marcus et interupit completorium
nostrum, ut diceret verba sua. Cui generalis respondit in
fervore spiritus, secundum quod talem habebat consuetudinem.
quando zelo movebatur divino, ut videbatur sibi, et dixit fratri
Marco, socio suo: «Fratres male faciunt, quia impudenter talia
petunt, cum Apostolus dicat: Nemo sumit sibi honorem. Ecce ipsi
veniunt a ministro suo, qui cognoscebat eos et poterat eis dare
ista que a me petunt. Vadant ergo Tolosam, quo mittuntur ad
studium, et adiscant, quia ibi non est eorum predicatio necessaria;
tempore vero congruo poterunt habere quod petunt».
Tunc frater Marcus divertit ab eo, videns ipsum turbatum, et
dixit: «Pater, debetis credere quod ipsi non petunt, sed frater
Salimbene potuit michi dicere ut dicerem vobis pro eis». Respondit
generalis: «Frater Salimbene fuit semper hic mecum ad
dicendum completorium, et ideo constat michi quod ipse hoc
tibi non dixit». Recessit ergo frater Marcus, dicens: «Pater,
sicut vultis, ita fiat». Cognovi ergo quod frater Marcus responsionem
generalis non acceptasset, et finito completorio ivi ad consolandum
eum. Et dixit michi: «Frater Salimbene, male fecit frater
Iohannes, quia confudit faciem meam et noluit admittere
preces meas et de satis parva petitione; et ego laboro pro
Ordine sequendo ipsum et faciendo sibi litteras, cum sim amodo
provecte etatis. Verum est quod veniunt a ministro suo, qui cognoscit

Torna all'inizio