animę et carnis per regenerationem sancti spiritus adoptati sacratissimum diei istius festum racionabili
obsequio celebremus, confitentes cum beato Paulo apostolo, quod dominus Iesus ‘ascendens in
altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus’, ut evangelium Dei per omne humane
vocis eloquium predicaretur ‘et omnis lingua confiteatur, quoniam dominus Iesus in gloria est Dei
patris’.
Si enim sanctorum omnium orthodoxorum patrum pro huiusmodi opuscula vobis
exarassemus, antea cartas et scriptores deficerent, quam divinus per eorum disputationes
cessasset sermo; sed in his omnibus vestram fidelissimam credulitatem ad
fidem chatholicae et apostolicae Romanae ęcclesiae, qui in errore positi sunt, redigente,
fructum animarum Deo offerre studemini, ut nobis vobisque potissimum lucrum
adcrescat.
Pariterque et hoc pervenit nostris apostolicis auribus, quod multi in partibus
illis in insipientiam atque cordis dementiam devoluti predecessorum nostrorum, sanctis
pontificibus, et nostris relationibus adque ammonitionibus series secundum venerandi
Niceni concilii institutionem de pascali festivitate edita contempnere audeunt: quod,
si plenilunium quarto decimo scilicet lunae dies ab sabato contigerit, alio die dominico
videlicet quinto decimo lunae die Pasca sanctum minime sit celebratum; sed,
pretermisso eodem quinto decimo diae, in alio sequentis septimanae dominico, quod
est vicesimo secundo lunae die, paschalis festi gaudia pronunciant celebrandum. Quodsi
interius mente perpenditur magni ac venerandi Niceni concilio trecentorum decem et
octo sanctorum patrum simul convenientium promulgatam paschalium festivitatum
rationem, procul dubio omnis error omnisque ambiguitas ab hesitantium cordibus
auferetur; sed, dum plerique propria commenta, ut acuti, perspicaces et mundanae
scientiae gnari, spiritalis vero erudicionis ignari, vindicare desudant, olitanam patrum
tradicionem desidiosa ignavia pretereunt et vera mendaciis obumbrare inhiant. In
eodem quippe magno Niceno concilio decennovenali cyclo patrum confirmato sententia,
ita inter cetera ibidem fertur promulgatum: quod non amplius quam usque ad vicesimam
primam lunae diem huius sacre festivitatis sollemnia dilatentur. Quam Pasche
rationem et Antiocenum demum venerandum corroborans concilium, inter reliqua ita
inibi in primo scilicet capitulo constat exaratum: Omnes, qui ausi fuerint dissolvere
definitionem sancti et magni Niceni concilii, congregatum sub presentia piissimi et venerantissimi
principis Constantini, de salutifera sancti Paschae sollemnitate, excommunicandi et ab ecclesia esse
abiciendi censemus; et si tamen contentiosus adversus ea, quae bene sunt statuta, perstiterint, atrocioribus
fore summissuros interdictionibus censuerunt. Nam et beatissimus Dionisius
in ea, quam de ratione Paschae promit, epistola ait: A duodecimo Kalendarum Aprilium
die cunctorum orientalium sententia, aequinoctii cursus vernalis consequatur, decreverunt, maximae
Egyptiorum peritiam, qui huius calculationis gnari doctique sunt, inquirendum specialiter adnitatur,
in quo etiam, si luna quarta decima sabbato contingat, sequenti die dominico luna quinta decima
celebrandum Pascha, sancta synodus Nicena sine ambiguitate firmavit. Adtendite, dilectissimi
nobis, et illud, quod beatus Proterius, Alexandrinae ecclesiae presul, predecessori
nostro, beatissimo Leoni papae, ob piae memoriae Marciani principis iussum [direxit].
|
|